Latin
TPCIII
Johannes Hevelius, Selenographia 525-2
Unproofread scanNot analysed yet
4. Die 30. Sept. demum insignis Macula d, tribus densissimis nucleis maximè conspicua apparuit; decrevit tamen mirum in modum, die 2. videlicet Octob. adeò ut ex illâ magnâ densissimâ, parvula tantùm, atque multùm tenuissima id temporis fuerit residua; prout id in subjectâ designatione, velut in speculo videtur. Adhaec autem, &,Austrum versus, Maculam admodum tenuem e, recenter exortam vidimus, quae, die subsequente, iterum denata, inque Faculas fulgentissimas accensa. 5. Die 6. de Maculâ d, nihil quicquam spectabatur. 6. Die 8. Octobr: rursum debilissimam aliquam, atque exi- Maculisummum biduaguam f, recens in Solis sinu procreatam, deprehendimus; de na. quâ hoc praesertim asseverare habeo, quòd se se, circa ortum, in Solis discum non intulerit, &,quòd die statim subsequente, iterum fuit in nihilum redacta. 7. Ad diem usque 5 Nov. ob aërem nimis turbulentum, nihil annotatum, neque animadversum: sic &die 14. 25, 28. 29, 30. &24. Sol planè ab omnibus Maculis defaecatus extitit. Estque sanè res admirabilis, quòd in tam longo temporis intervallo nequicquam prodierit: utrùm verò in diebus intermediis, in quibus, ob tristem Coeli vultum, nobis observare minimè obtigit, aliquid in Sole emerserit nec ne, profectò me clam est: interim tamen id scire magnopere interest. Quamobrem contemplatores phaenomenorum coelestium quoscunque etiam atque etiam rogatos velim, siquidem tum temporis vigiles in Solem direxerintoculos, ut nos de his certiores reddant. Etenim, si illis item suprà dictis intermediis diebus, quicquam oculis animadvertere negatum; tunc certè, absque haesitatione, pronunciare licebit, Solemper tres integros menses, mundum purumque, ab omni Maculâ Faculâque esse spectatum; id quòd observari maximè omnino meretur: eò praesertim, cùm id ipsum, quantum sciam, nunquam adhuc à quopiam fuerit deprehensum. Quibus hasce etiam Macularum concludemus observationes, cùm de iis satis prolixè, ut arbitror, superioribus quibusdam capitibus dixerimus; conferemus autem nos ad Jovialium contemplationes, ut non minùs ea, quę ibidem probè animadvertenda occurrunt, tibi, Lector ObVuu 3 candide, plana faciamus omnia.