# Selenographia 527

Johannes Hevelius, Selenographia, OBSERVATIONES QUAEDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/527

9. Die 16 Augusti, horâ 10 min. 45 duo tantummodo circumjoviales, Eoum versus, erant conspicui, reliqui nusquam apparebant; longinquior à Jove erat maximus; qui ab altero minori b, planè ut hic à Jove tribus minutis removebatur. Horâ 11, min. 15 utramque distantiam, quantum animadvertere licuit, nihil prorsus immutaverant. 10. Die 17 Augusti horâ 10 min. 45 orientalem stellulam d, reliquarum minimam, Boream versùs inclinantem, hac vice deprehendimus; contrà verò longiùs à Jove, 9 videlicet minut. distabat: occidentales bc, 4 tantùm min. à se invicem, tanto nempe interstitio, quanto vicinior à Jove. dirimebantur. 11. Die 18 Augusti, horâ 10 min. 25 demum omnes quatuor, quod hucusque nondum est concessum, splendidissimas lucidissimasque, summâ cum delectatione conspeximus: occidentalium stellula extrema erat maxima, vicinior verò minima: per omnes, ut & centrum Jovis, rectâ incedebat lineâ. Praeterea in remotione hunc servabant ordinem, atque proportionem: a b, erat 4 min; bc, 2 min. 30 sec; nec major deprehendebatur distantia a d; de verò 9 min. 12. Horâ 11, min. 10 eadem die, orientalis vicinior, situm neutiquam mutaverat; sed reliquae magis magisque à Jove, ut & à se invicem, recedebant; distantia orientalium detegebatur tum temporis 11 min. b & Jovis, 6 min; b & C verò 3 minut. Horâ 11 min. 30 omnes ferè ejusdem magnitudinis, praeter illam Jovi viciniorem d; priùs reliquarum minimam, quae jam maxima spectabatur. 13. Die 19 Augusti, horâ 10 min. 25 denuo mihi observan Jn Jam suas hati, quatuor stellae apparuerunt, non autem omnes in unâ ea u ludines, demque rectâ: proxima namque d, à Jove 1 min. 30 sec. distans, Aquilonem versùs tendebat: orientalis longinquior, reliquarum erat maxima: elongabatur à Jove circiter 14. minut: at occidentalis b, tantùm 3 minut. & ab alterâ C, 1 min. 30 secund. 14. Eadem die, horâ 10 min. 45, tres viciniores non modicum mutatae videbantur, plus plusque iter Jovem versus faciebant: d à Jove 2 min. b ab ipso 2 min. 30 sec; e autem à b.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
