# Selenographia 53

Johannes Hevelius, Selenographia, JATVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/53

Qui verò hisce fidem adhibere renuit, hunc amicè rogatum volo, ut eximio quodam Telescopio (tale quippe ad hoc negotium requiritur) hasce stellulas ipse in Asterismo Aquarii haud gravatim inquirat: nam, quin omnes hasce quinque in suo pristino loco, & in eâdem distantiâ sit adhuc reperturus, nullus dubito. Quandoquidem idem ipse quoque circa Autumnum Anni 1643. fre quenter tentavi, postquam in manus meas judicium de novem novis stellis pervenerat, ut mihi, nonnihil tum fluctuanti, veritas rei indubitatò constaret. Semper autem, nec solummodo Anno 1643. sed Anno quoque 1644. & 1645. deprehendi, quòd hae quinque stellulae, ad unam omnes, in hoc Signo Zodiaci A quarii, in eâdem planè distantiâ etiamnum persisterent, sicut eas in Asterismo Aquarii sub figurâ D expressi. Verùm sciendum est, observatorem hic requiri exercitatum in Telescopio dirigendo ad fixas. Etenim, quia Iupiter non ampliùs apud hasce stellulas visitur, ideoque inventu sunt difficiles, sicut quilibet, qui hujus rei fecit periculum, facilè mihi assentietur. Qui verò minùs erit exercitatus, si debitam solùm adhibuerit curam, eas, citra dubium, tandem inveniet, ut & reliquas omnes 33. quas observavi. 6. Quod autem R. Pater existimat, suum Telescopium aded esse eximium & praestans, ut hae quinque antehac à nullis aliis conspici nequiverint; in eo quoque hallucinatur: siquidem & ego meo Telescopio hasce ante, quàm ille, vidi, imò etiam aliquid ampliùs, dum apud stellam 1 (quae ipsi stella b est) aliam adhuc parvulam conspexi literâ in notatam, quam ille haud dubiè, suo Telescopio non assequutus est: alioquin ille decem loviales, vel stellas Vrbanoctavianas vidisset; qui numerus denarius ipsi forsan magis arrisisset. Quocirca non est, quòd oculo suo Enochiano tantùm tribuat, quum alia quoque dentur Telescopia, quę majora adhuc faciunt apparere objecta: nisi posthac alia phoenomena Coelestia nova & antehac incognita in lucem protulerit. Tandem non diffiteri cogor, quòd quispiam in observando per tubum loviales, à vicinis & circumstantibus fixis minoribus faStellae Vrba. octavianae p. Ant Mar. de Rheita, adhuc in pristino loco reprriuntur. Darialia Telescopia R. Antomii Mar. de Rhrita praestantiora Inexercitarus observator fatili à fixu in obser vatine Iuvialium decipitur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
