# Selenographia 532

Johannes Hevelius, Selenographia, OBSERVATIONES QUAEDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/532

5, adeò erat attenuata, ut vix ac ne vix cerneretur; à Jove non ampliùs 20 secund. distabat, ab alterâ verò c, 50 secund. 45. Horâ 10 min. 40, minima illa b, à Jove planè abscondebatur; reliquae parùm admodum situm immutaverant. 46. Die 17 Septemb. hor. 8 min. 43 omnes quatuor in rectâ lineâ incedebant. b, quae tantùm 30 sec. à Jove aberat, reliquarum erat minima. C occidentalior, distans à b. 4 minut. satis erat conspicua, ut & reliquae orientales, quae à se invicem 2 min elongabantur, d verò à Jove 2 min. 30 secund. 47. Hora 9 min. 28 b à jove distabat tantùm 15 sec. b à c, 4 min. d à jove 2 min. 30 sec. d verò à e, 2 min. Horâ 9 minut. 46, minima illa b, jam ampliùs non animadversa, non tam propter corporis parvitatem, quàm quòd à jove penitus esset tenebris obvelata. 48. Die 18 Septembr. horâ 8 min. 48, duas tantùm observavimus stellas, lucidiorem in oriente, alteram in occidente; illa à jove 5 min. haec verò 2 min. 30 sec. removebatur. 49. Die 19 Sept. horâ 8 min 24, omnes quatuor, eandem prae se ferebant magnitudinem. Media orientalium, Boream paululùm versuùs attollebatur, alioqui paribus ferè interstitiis mutuo separabantur, 2 scilicet minut. At occidentalis 4 min. 30 sec. à jove distabat. 50. Horâ 9 min. 20, situs comitum jovis haud multùm erat à priori diversus; nisi quòd de, & a d paululùm sibi invicem appropinquaverint. 51. Die 20 Septemb. horâ 9 minut. 11 omnes numero quatuor erant splendidissimae; secunda à jove d, Austrum versùs deflectebat, reliquae lineam accuratè rectam cum jove describebant: tum ad jovem, tum ad se consideratae hunc servabant ordinem, a b elongabatur id temporis i minut. a CI min. 30 sec. C d, i min. 30 sec. & de, 3 min. 30 sec. 52. Horâ 10 min. 10, b minimam multò jovi viciniorem deprehendimus, sic ut 30 sec. duntaxat distaret. 53. Horâ 10 min 25, occidentalis illa b, jam limbo jovis arctè adhaerebat; vix enim 20 sec. ab eo erat remota. Reliquarum interstitia dc, & ca, 2 min. e & d verò 4 min. notavimus. 54. Horâ 10 min. 44. occidentalis illa exigua, umbram JO- Japum Jovis incurrens, planè evanescebat, ita ut postmodum nullibi re νiabm tex. periretur. 55. Die 21 Septemb. horâ 8 min.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
