# Selenographia 533

Johannes Hevelius, Selenographia, OBSERVATIONES QUAEDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/533
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/533

25 trium in eâdem rectâ constitutarum, occidentalis b videbatur minima; aberat à jove Stella fixa I min. 30 sec; C verò 3 min. 30 sec. & ab alterâ d. 6 min. 30 sec. hactrnus inEo ipso tempore, simul duae fixae huc usque nondum visae cognitae, Notozephyrum versùs, in conspectum venerunt; quarum superior visum penè eludebat. 56. Horâ 9 min. 43 stella illa occidentalis jam unico minuto à jove longiùs discesserat. 57. Die 22. Septemb. horâ 8 min. 15 tres satellites hunc servantes ordinem, jovem circumdederant: b à jove removebatur 3 min. d11 min. b verò à C3 min. 30 secund. 58. Die 23 Septemb. horâ 8 min. 20, de quatuor satellitibus, tres spectabantur in occasu, quorum viciniores admodum erant exigui, reliqui autem satis magni atque lucidissimi. e orientalis ad extremum tendens terminum, elongabatur à rege 12 circiter min. alter d 7 min. minores verò b & C pari intervallo tam à se invicem, quàm à jove, i scilicet minut. dirimebantur. Fixae videbantur paululùm jovi appropinquari. 59. Horâ 9 min. 4. duos illos minores b & C multò viciniores, sic ut non amplius 30 sec. distarent, conspeximus. 60. Horâ 9 min. 17, C aliqualem obtinens latitudinem borealem, veloci cursu, tum alteram stellam b, tum jovem versùs, pergebat. Duae Javia61. Horâ 9 min. 30 ex interstitio b & c, 10 scilicet secund. les se mutus rangunt. manifestè deprehenditur, illas se se ferè attigisse. 62. Horâ 9 min. 41 altera alteram stringebat. 63. Horâ 9 nun. 56 hae duae b & C ad ipsam conjunctionem alra abevenerant, unamque quasi stellulam omnino constituebant; ram omuimo texit. spectaculo certè jucundissimo, quale hactenus mihi observari, nunquam obtigerat. 64. Die 24 Septemb. horâ 8 min. 5, iterum quatuor stellulae jovem concomitabantur, hoc in ordine: b à jove 2 minut. 30 sec. distabat; c 2 min; d verò à c, 2 min. 30 sec.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
