# Selenographia 535

Johannes Hevelius, Selenographia, OVTAMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/535

OVTAMIN Jin siun. Fg. 72. Die 29 Septemb. hor. 10 min. 25, tres in eâdem omninò rectâ apparuerunt, quarum duę remotiores admodum erant splendidae; tertia verò non item. b & C, pari distantiâ 23 scilicet minutorum à se invicem, ut & à Jove removebantur: at d à c. 3. min. distabat. 73. Die 30 Septemb. hor. 7 min. 49 vesper. tres iterum, in eâdem lineâ rectâ, secundùm Zodiaci ductum, spectabantur: vicinior omnium videbatur minima. Distantiam dc deprehendimus 4 min. bc, 3 min. & a b 2; minut. 74. Horâ 9 min. 7 constitutio jovialium fuit ferè eadem, nisi quòd b paululùm vicinior animadverteretur. Die I Octobris, ob nubium interpositionem nihil observare licuit. 75. Die 2 Octob. horâ 7 min. 27, quatuor Jovi aderant. Orientalis è ab alterâ d, 1 minuto distans, Aquilonem versùs inclinabat; d verò, à Jove 2 min. remota, cum reliquis occidentalibus, lineam planè constituebat rectam. Distantia b & sovis erat 2½ min. c autem 11 min. Fixas quod attinet, illae configurationem, tam cum Jove quàm ejus comitibus, omnino eam in diagrammate delineatam, tenebant. F trium fixarum major, aliàs nominatur duarum antecedens in primo fluxu aquae, sextae magnitudinis in Aquario; reliquae erant planè novae hactenus incognitae. 76. Hor. 8 min. 37 orientalis e veloci cursu ortum versùs properabat, sic, ut tum temporis à d 25 min. distaret: reliquae penè eandem adhuc distantiam inter se observabant. 77. Die 8 Octobr. horâ 7 min. 50, omnes iterum eodem in positu deprehensae. b à Jove erat 4 min. elongata; c, 7 min. d, 2; minut. e verò 6, minut. 78. Horâ 9 min. g orientalem d, omnium minimam spectavimus. Situm quod attinet, ferè eundem omnes adhuc tenebant, nisi quòd bc paululùm facta erat b propinquior. 79. Die 4 Octob. hor. 9 min. 25 in occidente duę adeò ani- pua stellus Admodum armadvertebantur vicinae, ut se mutuò fermè tangerent; non ctè jungebanenim ultra 15 sec. à se ipsis videbantur remotae; à jove 2 min. n diremtae erant, altera verò d5 minut. Fixae quotidie Jovi plus plusque appropinquabant; cujus rei ratio haec est, quòd jupiter id temporis retrogradus extitit. Die 5. 6. 7, ob Coeli intemperiem, nihil annotare potuimus. 80. Die 8 Octobr. hor. 7 min. 45 tres videbantur: orientalior non quidem adeò magna, sed tamen satis erat conspicua; distabat à Jove 12 min. circiter.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
