# Selenographia 536

Johannes Hevelius, Selenographia, OVTAMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/536
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/536

Occidentalis deprehendebatur maxima, distantiâ 4 minutorum, C erat à Jove remota 3 min. Fixae verò ortum versûs 11 min. Die 9, 10, & 11 Octobr. Coelum iterum non favit. 81. Die 12 Octob. hor. 6 min. 41 tres ejusdem magnitudinis in oriente se offerebant; duae proximae paribus interstitiis à se invicem, ut & à Jove unico nimirum minuto dirimebantur; at d. 20 secundis apparebat remotior. Die 13 Octob. ut & 14, ob nubium interpositionem nihil observare licuit. 82. Die 15 Octob. horâ 7 min. 45, omnes, quae Jovi adstabant satis superque erant conspicuae; nihilominus tamen media b occasum versùs distans 4 min. omnium erat maxima; orientalis d, 2; min. à Jove remota, minima deprehendebatur. Die 16 & 17 Octob. aer admodum fuit turbulentus. 83. Die 18 Octob. horâ 7 minut. 43 duae satis videbantur splendidae; tertia autem vix visum incurrebat. b à Jove distitit 2 min. C, 11 min. & d, 7 min. 84. Horâ 8 min. 3, eâdem die, jam quatuor secundùm Eclipticae ductum apparebant: vicinior b, primùm tum temporis ex radiis Jovis emerserat, elongabatur duntaxat 30 secundis. Die 19 Octobris, ad observandumminimè idonea erat tempestas. 85. Die 20 Octob. horâ 9 min. 41, tres exiguae, hac ratione dispositae occasum versus visae sunt. Prior b removebatur à Principe 13 min. c, 33 min. & d, 5 minutis. Stellae verò fixae 30 circiter minut. 86. Die 21 Oct. horâ 7 min. 48, stellulę situm, ut ex appositâ figurâ palàm est, mutaverant, b à Jove remota erat 4½ min. C8 min. & di, min. Caeterùm in hac observatione, tres novae fixae incognitae boream versùs, conspectae sunt. 87 Die 87. Die 22 Octobr. horâ 8 minut. 32 duae tantùm per nubeculas apparebant; orientalis à love 2 minut. occidentalis verò 6 min. distabat: num plures eo tempore adfuerint nec ne, certò affirmare nequeo. 88. Die 23 Octobr. horâ 7 minut.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
