Latin
OVTAMIN
Johannes Hevelius, Selenographia 538
Unproofread scanNot analysed yet
32, tres lineam rectam constituentes, circa Jovem, hoc ordine conspeximus: b à Jove 3 min; C, 8 min; &d, 7 min. removebatur. Die 1 &2 Novemb. Coelum pluviosum, observationibus operam dare, prohibuit. 100. Die 3 Novembris horâ 7 min. 10, omnes quatuor eandem penè prae se ferebant magnitudinem; tres Jovi propinquiores aequaliter etiam propemodum ab invicem, 2 scilicet minutis, ut &à Jove removebantur, nisi quòd b, 30 sec. c esset propior. Extinius 15 i. distare videbatur. Die 4. 5. 6, 7, Novemb. aura minimè fuit defaecata. 101. Die 8 Novembris horâ 5 minut. 30, intermedia c omnium minima, pauxillùm aquilonem versùs attollebatur, distabatque à Jove tanto intervallo, quanto b. 4 videlicet minutis: at d à C tantummodo 3 min. erat sejuncta. 102. Die 9 Novembr. horâ 6 vesper. omnes orientales existebant; altera ab extremâ latitudinem possidebat Australem; duae viciniores mirum in modum erant attenuatae; à se invicem, ut &à Jove aequali interstitio videbantur remotae: d verò à C, 21 min. &d ab e, 4 min. elongabantur. Die 10 &11 Novembris Jupiter sui aspectum nobis prorsus denegavit. 103. Die 12 Novembris horâ 5 minut. 30, tres satis splendidas deprehendimus; quarta autem visum penè fallebat. Ordo verò illarum hic erat: e à Jove 12 minimum minut. aberat; d, 8 min. c, 3 min. at b aliquot tantùm secund. 104. Die 13 Novemb. horâ 6 min. 45, in lineâ rectâ omnes Jovem stipabant, &quidem in remotione hunc tenebant situm: Oscervatis (τε) el J6r FF. το8 Fg. *sits -f