Latin
MMPIHTI MAS
Johannes Hevelius, Selenographia 54
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem stellularum frequentiam identidem &ego non semel, sed multoties, in his Asterismis, Telescopio meo conspexi ibique revera extare deprehendi: imò quascunque stellas in Coelo per Opticum Tubum rectè constructum intueri lubet, circa eas statim, aliae plures &minores diversae magnitudinis, clarae tamen, radiis suis distinctae, &majores circumdantes manifestè apparent. Tales Stellarum per Telescopium animadversiones ut sunt aspectu perjucundae, mireque oculos afficiunt: ita quemlibet industrium Astrophilum meritò excitant, ut ejusmodi stellularum copiam, in caeteris quoque Asterismis coeli, quęrere &diligenter observare studeat. Eodem amore &desiderio sidera coeli contemplandi &ego bonae notae Telescopiis instructus, jam dudum captus fui. Postquam enim Tubi mei Optici Planetae lovis Comites quatuor mihi saepe numerò rectè detexerant &ostenderant, ad alias quoque stellas indagandas multò cupidissimè sum progressus. Hinc Anno Christi 1642. Mense Augusto &Septembri, ut &Anno subsequente 1643. mense Octobri, non solùm lovem, ejusque Satellites, in signo Aquarii stellato commorantes, per Telescopium inspexi, sed &illud ad vicinas stellas &inprimis ad eas, quae sunt interceptae inter primam fusionis aquae quartae magnitudinis, secundùm Vranometriam Bayeri, &inter stellam in primo flexu aquae duarum sequentium quintae magnitudinis, applicavi, quas in subjecto diagrammate per A &C notavi: ubi in hoc spatio coeli alias insuper stellulas diversae magnitudinis &coloris, numero scilicet triginta tres, eodem observavi telescopio: quamvis enim globo Coelesti Tychonico &canone restituti motus fixarum ejusdem Tychonis, per hunc coeli complexum, septem duntaxat reperiantur: tamen illarum longè plures, nempe quadraginta, numeravi, magnumque adhibui studium, ut singularum longitudines, Latitudines &distantias accuratè determinarem &in chartam legitimo referrem ordine, quas omnes in appositâ figurâ D exhibeo.