# Selenographia 54

Johannes Hevelius, Selenographia, MMPIHTI MAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/54

Eandem stellularum frequentiam identidem & ego non semel, sed multoties, in his Asterismis, Telescopio meo conspexi ibique revera extare deprehendi: imò quascunque stellas in Coelo per Opticum Tubum rectè constructum intueri lubet, circa eas statim, aliae plures & minores diversae magnitudinis, clarae tamen, radiis suis distinctae, & majores circumdantes manifestè apparent. Tales Stellarum per Telescopium animadversiones ut sunt aspectu perjucundae, mireque oculos afficiunt: ita quemlibet industrium Astrophilum meritò excitant, ut ejusmodi stellularum copiam, in caeteris quoque Asterismis coeli, quęrere & diligenter observare studeat. Eodem amore & desiderio sidera coeli contemplandi & ego bonae notae Telescopiis instructus, jam dudum captus fui. Postquam enim Tubi mei Optici Planetae lovis Comites quatuor mihi saepe numerò rectè detexerant & ostenderant, ad alias quoque stellas indagandas multò cupidissimè sum progressus. Hinc Anno Christi 1642. Mense Augusto & Septembri, ut & Anno subsequente 1643. mense Octobri, non solùm lovem, ejusque Satellites, in signo Aquarii stellato commorantes, per Telescopium inspexi, sed & illud ad vicinas stellas & inprimis ad eas, quae sunt interceptae inter primam fusionis aquae quartae magnitudinis, secundùm Vranometriam Bayeri, & inter stellam in primo flexu aquae duarum sequentium quintae magnitudinis, applicavi, quas in subjecto diagrammate per A & C notavi: ubi in hoc spatio coeli alias insuper stellulas diversae magnitudinis & coloris, numero scilicet triginta tres, eodem observavi telescopio: quamvis enim globo Coelesti Tychonico & canone restituti motus fixarum ejusdem Tychonis, per hunc coeli complexum, septem duntaxat reperiantur: tamen illarum longè plures, nempe quadraginta, numeravi, magnumque adhibui studium, ut singularum longitudines, Latitudines & distantias accuratè determinarem & in chartam legitimo referrem ordine, quas omnes in appositâ figurâ D exhibeo.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
