Latin
OVTAMIN
Johannes Hevelius, Selenographia 540
Unproofread scanNot analysed yet
33, quatuor stellulae erant conspicuae; b omnium minima Aquilam versùs deflectebat; reliquae eandem constituebant lineam rectam. d à Jove elongabatur 83 min. c, 5 min. b 4. min. &e orientalis 32 minut. Die 9 Octobr. nihil observatum. 115. Die 10 Octobr. horâ 9 min. 14. tres in oriente deprehendebantur; b vicinior habens latitudinem Australem à Jove erat remota 4 . min. ,altera c 6; min. d verò 8. min. Praeter has item, sex fixae se se offerebant; major, quarti vel quinti honoris, cum Jove in conjunctione observabatur. 116 Die 11 Octob. horâ 10 min 22 omnes conspicuae eandem prae se ferebant splendorem, atque magnitudinem. b, aberat a Jove 4 min. c8 min. &d10) min. Die 12, 13 &14 cùm Coelum undique nubibus esset obvelatum; nullas suscipere licuit observationes. 117. Die 15 Octobr. horâ 9 min. 10, quatuor in ejusmodi à Jove positu vidimus; b à Jove 5 min. removebatur; b à c3 min. tanto scilicet spatio, quanto d à Jove deprehendebatur; orientalior e distabat 7 min. Caeterùm &fixas aliquod circa Jovem, tum supra, tum infra eum conspeximus, prout quoque in apposito schemate illorum ordinem delineatum dedimus. 118. Die 16 Octobr. horâ 6 min. 30 duarum occidentalium remotior, ad Boream inclinabat, distans ab alterâ b 50 tantùm sec; haec iterum à Jove 4 min; d verò 5 min. 119. Eâdem die, hora 7 min. 30, orientalis videbatur unico minuto remotior; at occidentales, magis magisque sibi appropinquabant. 120. Horâ iterum 10, duae illae vicinissimae, quae sub lineâ perpendiculari spectabantur, mutuò se penè tangebant. Ab alterâ parte orientali, jam quarta sed adeò exilis ut vix cerneretur, prodierat: omnes autem reliquae à se invicem, ut illa à Jove, aequalibus interstitiis, 3 scilicet minut. removebantur. 121. Die 20 Octobr. horâ 8 min. 36, duae solummodo stellulae, Jovem intercipientes, apparuerunt. Occidentalis major distitit 12 min; altera verò 7 min. 122. Die 22 Octobr.