# Selenographia 542

Johannes Hevelius, Selenographia, OVTAMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/542

128. Die 2 Novemb. hora 9 min 30, jam longè alium referebant situm; siquidem tres utique in oriente, & unica duntaxat in occidente erant conspicua. Praeterea verò occidentalis b à Jove 4 min. aberat; e 10 min, C & d verò, cùm à se invicem, tum à Jove pari interstitio, unius scilicet minuti, disjungebantur. Caeterùm notandum, quòd, hoc ipso tempore, circa Jovem, sex fixae diversae magnitudinis observatae sint; quas tamen in praesens diagramma referre supervacaneum esse duxi, cùm illas ipsas jam cap. IV. pag. 64 delineatas dederim. 129. Die 3 Novemb. horâ 9, tantùm tres jovi adstabant, media distans à jove 11 min. in Austrum deflectebat; duae autem extremae, in rectâ lineâ principi apparituram faciebant: d distabat 4 min. & b 2. min. 130. Die 7 Novemb. horâ 7 occidentalis b in longissimâ distantiâ à love 14 circiter minutorum reperiebatur; c verò 3 min. & d 5ę min. 131. Die 9 Novembr. horâ 10 min. 5, stellulae in occidente, quanto b à love, tanto etiam interstitio. 5 scilicet minutorum ab invicem dirimebatur: orientalis verò propinquior, tantùm 2 min. & longinquior 11, abesse videbatur. 132. Die 10 Novembr, horâ 9 min. 15, b minimus lovi ad sinistram arctè admodum adhaerebat, sic ut non ampliùs 30 sec. ab eo distaret; maxima autem c, 53 min. remota spectabatur. In altero latere, duae i minut. elongatae 1; minut. à love discesserant. 133. Die ii Novemb. horâ 6 min. 15 vesp. ab utroque latere, unica duntaxat stella lovem sequebatur, b distabat 33 minut. & c 5 minut. 134. Die 3 Decemb. horâ 7, vesp. tantae jovialium animadvertebantur distantiae: a e, 14 min; a b, i min. bc. 40 secund. & Cd, 7 minut. 135. Die 4 Decemb. horâ 7 min. 20. occidentales pari intervallo, tum à se invicem, tum à love remotae 4/ min, videlicet conspiciebantur: at orientalis paululùm propinquior, quàm die praecedente, 2 scilicet min. Iovi erat facta. 136. Die 11 Decem. horâ 7 min. 18, Jovis margini orientali minutissima quaedam arctè inhaerebat: in occasu tres lovem concomitabantur, quarum d 133 min. elongabatur; sequens C8 min. & b4 min. 137. Die 13 Decembr. horâ 7 min. 15 denuo Jovis limbo occidentali parvula quaedam ferè erat contigua; c verò satis longè 10 nimirum min. removebatur: in oriente d à Jove 3 min. & e, 5 distabat. 138. Die 25 Decemb. horâ 6 vesp.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
