# Selenographia 545

Johannes Hevelius, Selenographia, OVTAMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/545
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/545

Maximè verò inde ad eam operam sumus impulsi, quòd isthaec observatio, methodo illi, quam circa stellarum occultationes, & transitus tenendam esse, suprà docuimus, multum luminis sit allatura, eaque omnia, quae fortè alicui adhuc aliquantò obscuriora ibidem videntur, vel à me dicta sunt, praeter opinionem, minùs perspicuè, multò planiora reddet. Sed ut paucis tamen nos expediamus, ecce tibi illicò ipsam observationem conjunctionis lovis & Lunae: quae certè tantò magis annotari meretur, quantò rariùs unquam eo modo ob via est: cùm tempore verae primae quadraturae, sive circa phasin Lunae bisectae, contigerit: nec non verò etiam rationem universam, in observationis opere à nobis sedulò adhibitam. Primò quidem, non solùm altitudines quarundam stellarum, genuini scilicet temporis eliciendi caussa, investigavimus; sed & diversas lovis à cuspide Lunęsuperiori, vel ejus à limbo elongationes, secundùm normam infallibilem, Macularum, puta, quarundam Lunarium distantias, accuratè annotavimus. Quasque elongationes omnes & singulas, etiam in ipsis minutis (utpote quod, cognitâ tantùm Lunari diametro, nimis quàm facilè pręstare in proclivi est) determinavimus; minimè neglectis quoque illis, sive Maculis Lunaribus, cum quibus Iupiter, quovis observationis momento, rectam omnino constituebat lineam, sive istis etiam Maculis, quae tum sub eâdem lineâ perpendiculari se se offerebant; quarum videlicet ope, gradus Lunae verticalis, atque cuspidum inclinatio rectè semper innotescit. Idque in universum non nescire maximè utique nostrûm refert. Nam hinc totum planè hujus negotii fundamentum, ac certitudo unicè dependet: dum his probè animadversis, errores, qui hactenus circa ejusmodi observationes nonnunquam fuêre commissi, nullo sanè labore cognoscuntur ac deteguntur. Atque Typus manfiita demum omnia, quâ oportuit curâ, annotata, ordine in ta-tu Jovialu. bellam, more nostro, conjecimus; superaddito ipsius transitus, sive conjunctionis typoEoque

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
