# Selenographia 547

Johannes Hevelius, Selenographia, TRANSITUS JOVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/547

Adhaec tamen Maculae, earumque proportiones, in hâc figurâ, eadem omnino diligentiâ, ac in reliquis quibuscunque factum est majoribus, sunt adumbratae; ita ut nullam planè Maculam, quantumlibet minimam, (de difficultate operis, tu, me tacente, Lector, judicabis) reliquam fecerimus. Advertas autem velim, quòd lineae punctim à Lunae limbo, ad quemvis Jovis situm le se vertentes, commonstrant, cum quibus Maculis, quâvis statione, Jupiter in eâdem visus fuerit lineâ: numeri verò, iisdem lineis appositi, observationis ordinem significant; ne non sic ipsa tabula, cum schemate adjecto, conferri negotio nullo queat. Sed & hoc animadvertendum hic habes, quòd is ipse typus, Inclinatio eam prorsus inclinationem prae se ferat, quam, tempore verae sypi. conjunctionis, ipsa Luna (dum scilicet eandem rectam lineam, cum confinio luminis & umbrae constituebat, nec ultra 6 minutis à cuspide elongabatur) revera exhibuit; neglecto, quòd inclinatio, sub observationis principium, minor, &, circa ejus finem, major fuerit deprehensa: at verò tamen hac vice lentè admodum Lunae inclinatio se variabat, idque eapropter, quia angulus occidentis parùm variabilis extitit. Autor denus Caeterùm, denuò iterum in majorem fidem eorum, quae ca Joris diametrum vipite 55. fol. 439. & capite 56. fol. 477. de Planetarum diame sibilem metitris dicta sunt, lovis dimetientem, Macularum ope, quàm ac tur. curatissimè fieri potuit, observavimus. Deprehendimus itaque illam, haud majorem Monte Crago, in Asiâ minori, non pro Quamta fuecul à Montibus Sipylo Didymoque sito: cujus quidem Mon rit deprehen. sa? tis Cragi diameter, vix partem, accuratâ expensione, totius Lunae dimetientis, aequat. Hincque datâ Lunae diametro, secundùm Severinum Longomontanum 33. minut. 58. secund. diameter lovis vix unico constat minuto: secundùm verò Kepplerum, datâ diametro 32 min. 42. secund. tantùm 575 secund. At secundùm Gassendi proportionem, diametri Lunaris 31. mint.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
