Latin
APPENDIX SELENOGRAPHIAE
Johannes Hevelius, Selenographia 548
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX SELENOGRAPHIAE. nut. 6. sec. tantùm 55. sec. love scilicet circa Apogaeum versante, ejus dimetientem constare dicendum. Unde jam satis superque fit manifestum, diametrum lovis visibilem longè sanè minorem, quàm hactenus omnes antecessores nostri putarunt, reperiri. Et jam ultimò autem notandum occurrit, quòd, licet Luna lumine satis aucta, Jovique admodum vicina modò extiterit; nihilominus joviales perquàm clarè se se conspiciendos praebuerint. Initiò quidem non nisi duo oculos feriebant; circa medium verò observationis, tertius quoque, reliquorum minimus, ex umbrâ Jovis primùm emergens, non minùs occurrebat: at omnes illi tres occidentem versùs micabant: extremo ad sex diametros Jovis à Principe suo remoto, intermedio ad unam diametrum, &vicinissimo, ad semidiametrum vel aliquantò magis: quemadmodum omnia ista modò dicta, in adjuncto schemate, circa Jovem (qui itidem suam veram secundùm Maculas hîc refert magnitudinem) sunt in propatulo. Haec itaque fuêre, quae quàm brevissimè hoc loco adhuc proferre, &de paulò minùs solito isto Jovis occursu publicare voluimus. Cum autem, mi Lector, jam nihil omnino restare videatur, quod ad praesens faciat institutum, de observationum harumce nostrarum, cùm Selenographicarum, tum reliquarum omnium, tabulâ manum tollimus; hoc nobis de benevolentiae &bonae mentis tuae indole certò polliciti, futurum, ut aeque intentos admoturus sis operi nostro oculos, atque nos in Coelum nunquam non defixos hactenus habuimus, ut hęc nobis innotescerent, quę tecum ingenuè communicavimus: quo cognito, animi nobis profectò addentur, ut, cum DEO &die, plura hujus generis, maximo studio, privatim venemur, &optimo animo publici faciamus juris. FINIS NON NOBIS, SED NOMINI TUO, DOMINE, GLORIA. Tu NOS CREASTI, TU OMNIA. Gigura Orimaria Vaaetum et Tueacisaun