# Selenographia 56

Johannes Hevelius, Selenographia, MMPIHTI MAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/56

Ex quibus quidem colligere licet, permagnam & ferè incredibilem earum distantiam a terrâ, eò quod Tubus Opticus in augendâ rerum quantitate nihil efficere possit, quum tamen is tam Solis, quàm reliquorum Planetarum (qui etiam aliquot mille semidiametris terrae à nobis removentur) magnitudines adaugeat: uti Galilaeus existimat, & reliqui quoque Mathematici sunt ejusdem sententiae, quòd eodem tubo, quo Planetae & reliqua rotunda corpora non aliâ, nisi hac ipsâ cernantur figurâ, fixae tamen stellae non orbiculatas videantur; ita ut mirari subeat, cur Galilaeus, & alii, quibus non defuerunt optima Telescopia, fixas nunquam rotundas, radiorum expertes, nec ampliori quàdam magnitudine praeditas, conspicati sint; quum tamen ego meis Tubis eas contrâ saepius rotundas deprehenderim, & semper tales, quotiescunque placuerit, intueri possim; quemadmodum illi testimonium perhibebunt, qui meis tubis usi, ejusmodi formâ rotundam illas viderunt. At sanè alio modo Telescopia mea apto, cùm iis fixas contemplor, quàm, cùm ea ad Planetas lovem, Solem, Saturnum vel Lunam adhibeo. Qui aptandi tubos modus huicque rei accommodandi ut perfacilis ei videbitur, cui semel fuerit commonstratus: attamen parvi non est aestimandus, eò, quòd à tantis tamque perspicacibus Viris hactenus animadversus neutiquam fuerit. Namque etiamsi Galilaeus papyro foramine pertusâ, oculoque admotâ, fixas rotundas & orbatas radiis adventitiis conspexerit, tamen hac ratione minutissimae in obtutum venerunt, ita ut quandoque prae nimiâ parvitate visum effugerint. Alioqui certum est, quòd Galileus fixas nunquam rotundas Tubo potuerit aspicere; sicut verba ejus, quae in Nuntio Sidereo pag. 30. extant, id testantur: Fixae Stellae inquit, peripheriâ circulari nequaquam terminatae conspiciuntur, sed veluti fulgores quidam radios circumcircà vibrantes, atque admodum scintillantes: consimili tandem figurâ praeditae apparent cum Perspicillo, ac dum naturali intuitu spectantur. Neque alii Mathematici suis Telescopiis id praestare potuerunt, inter quos est etiam Hortensius. Is enim in dissertatione de Mercurio pag. 37. ita scribit: Quòd Telescopium non omnes radios adventitios stellarum abscindat, non aliundè est, quàm à forti earum radiatione, ut in fixis Marte & Mercurio, in quibus & parvitas corporis facit, ut nunquam exactè rotundi & calvi, sed semper hirsuti compareant &c. Negat etiam Kepplerus ullam quantitatem stellarum fixarum, sub specie rotundi corporis detegi, per inspectionem Telescopii, asseritque, quò perfectius instrumentum, hoc magis fixas repraesentari, ut puncta mera, ex quibus radii lucidi in speciem crinium exeunt, dispergunturque; veluti hęc verba adducit. Herigon lib. 2. Theor. Planet. pag. 630.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
