# Selenographia 59

Johannes Hevelius, Selenographia, JATVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/59

Ex quibus facilè intelligitur, certumque mihi est, R. Patrem hunc minimum lovialem, & proximum lovi, tum Telescopio suo non conspexisse; sed tantùm tres reliquos Comites lovis majores. Et quanquam P. Gassendo ratione distantię paulò aliter visi fuerint, tamen hoc me non conturbat: fieri namque potuit ratione motus eorum, ut tempore observationis R. Patri in aequali & tali extiterint distantiâ, quali utroque in Schemate reperiuntur. Pręferea R. Ant. M. Rheitę observatio Medicéarum confirmat, tempus vel anticipasse, vel postposuisse nonnihil in contemplandis hisce Sideribus illud, quo Gassendus observationi eorum incubuit: unde eò magis mea stabilitur sententia, quartum & Iovi viciniorem à P. Rheita non conspectum esse, sed tantùm tres reliquos majores loviales, ut & paulò ante dictum. Quod verò quartam stellulam latitudinis non expertem pro loviali arripuerit, ideo factum opinor, quòd R. Pater sciverit numerum lovialium Medicearum esse quaternarium: &, quia id temporis hęc stellula fixa Iovi proxima fuit, adductus est credere, eam esse quartum erronem lovialem. Atque hoc

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
