# Selenographia 6

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/6

tuo conforme, in debitâ distantiâ ordinatum, species visibiles excipiantur: non minùs quoque objecta aspectabilia sistuntur erecta, per duo vitra convexa ex parvo segmento tornata, qualia senioribus competunt & parvo tubo applicantur: si enim haec vitra tubo includuntur, & inter se convenienter aptantur, prout proportio eorum requirit: tunc & species visibiles in tabulâ erectae conspicientur. Veruntamen, hisce jam dictis modis repraesentandi figuras in formâ erecta facilè carere possemus; si vitrum ex hyperbolico segmento parare liceret: quandoquidem illud foramini admotum omnia objecta aspectabilia in genuina & erectâ positionis differentiâ longè clariùs & distinctiùs, quàm sphaerales lentes, exhiberet; sicut hoc Doctissimi Optici Renatus de Cartes, Marius Bettinus in Apiario Mathematico, aliique satis abundè demonstrarunt. Caeterum, quod fabricam convexarum lentium attinet, solent illa in cupreâ lance, ex certo aliquo sphaerico segmento, quàm diligentissimè elaborari & perpoliri: at concavae lentes non minori diligentiâ & industriâ in globo exactè tornato, sive is constet ex ferro, sive aere, sive orichaleo, parantur, sicut illi sciunt, qui nonnihil manus huic operi admoverunt. Quod si rudes & imperiti componendi hujusmodi vitra pleniorem aliquam informationem desiderant, illi Hieronymum Syrturum, qui hac de re & omni necessario apparatu huc spectante plenè scripsit, consulant. Ratio verò tractandi vitra in memoratâ lance ac globo distinctis modis suscipi potest. Communis ratio, quam Sirturus & reliqui ferè ad unum omnes Artifices adhibent, fit liberâ manu. Alia quoque ratio parandi haec specilla in scamno & machinamento tornatili initur, in quo lentes concavę tantùm tornantur & poliuntur. Vtrum verò convexa specilla quoque in scamno tornatili sint elaborata, nec ne, me latet. Quamobrem in gratiam amatorum hujus artificii non contemnendam, ut judico inventionem pe culiaris scamni tornatilis, in quo non solùm alia multa, ut communiter fieri solet, tornari, sed inprimis ejusmodi specilla tàm convexa, quàm cava, aliaque vitra, viâ planè compendiariâ & artificiosè, elaborari & expoliri possunt. Motus in hoc scamno est perpetuò continuus directus & circularis in orbem actus, nec unquam retroagitur, ut in aliis plerumque fit, ut ut tantùm pedibus calcetur & regatur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
