# Selenographia 66

Johannes Hevelius, Selenographia, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/66

Id ante nos Eminentissimus Mathematicus, Galilaeus, facere consuevit, dum primò ambitum Tubi optici rimatus est, ex quo postmodum distantias stellarum colligebat. Id quod equidem non malè factum. Longè tamen certior haec via est, si quoque mensura diametri lovis per Telescopium instituatur & postea attendatur, quot diametris lovis hic vel ille erro lovialis ab ipso love removeatur. Citra ullam enim difficultatem hoc fieri potest, eò quòd minores loviales parum à se invicem sint dissiti. Hinc si contemplator Coeli aperturam Optici instrumenti ad longitudinem diametri lovis revocaverit, atque ad hanc distantiam satellitum lovis intervalla exigere solitus fuerit, tunc ab inquirendâ digressione Circumjovialium non facilè deerrabit. Deinde quoque ex hac Tubi dispositione citra laborem perspicitur, quando in rectâ stent linea, eandem obtineant latitudinem, & quinam Errones loviales in conjunctione versentur, vel Triangulum forment? Denique assidua diligentia & exercitatio tali modo Comites lovis stellas observandi per Opticum Tubum quemlibet multò certiorem reddet, nec de vera distantiâ sinet esse dubium. 1. Stellam MARTIS, quod attinet, & illa proprio destituitur lumine, quemadmodum omnes reliqui Planetae & Circumjoviales; nam illud in parte nobis adversâ à Sole mutuatur; in alterâ verò parte aversâ obscura est, & Conicam de se projicit umbram. 2. Deinde Solem quoque semper suum agnoscit centrum. Inde fit, quòd unâ vice terrae propinquior sit, quàm alterâ, praesertim quando Mars est acronychius, hoc est, in oppositione Solis moratur, ita ut tum nobis septuplo ferè propinquior sit, quàm cùm in conjunctione Solis versatur: unde quoque longè major apparet. 3. Adhaec planè mihi persuadeo, hunc planetam, ceu corpus aliquod opacum, sui luminis admittere vicissitudines, instar Veneris, HVaneris Qiuan ἐ. a O Tn Da ποδιω

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
