# Selenographia 67

Johannes Hevelius, Selenographia, QNDIENDIN DINISMINI O M. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/67

QNDIENDIN DINISMINI O M Q. 22 &ε εν ος ἐπι ενθυ ν ἐσαα ὕνςDTN NNNNNI N ES neris, Mercurii e Lunae, ita tamen, ut nunquam possit conspici Corniculatus vel Falcatus, more reliquorum inferiorum; sed phasin ἐηεταν seu bisectam obtinere, quando est perigaeus, & in quadrato Solis versatur, sicut Kepplerus idem statuit, in Epitome Astronomiae Copernicanae pag. 843. Etenim quòd hęc sententia non solùm sit probabilis, sed & ipsi consentiat expe Autor Martem dimidirientiae, Optimo Telescopio deprehendi, Anno 1645. die 26. atum obserMartii horâ septimâ vespertinâ, sicut & die 28. ejusdem, ubi vavit. maximam partem dimidiatus apparebat, sicut phasin ejus delineavi in praecedente figura G, apud D. In quali fornâ Mari à 4. Insuper quam speciem visus hic Planeta per tubum à NoFontanâ subili Fontana retulerit, ex tractatu Matthię Hirschgarteri noarit observarus. tum est: siquidem eum, ceu Montem inęqualem asperum, in mucronem fastigiatum, & nequaquam rotundum, conspexit. Quod si ejusmodi facies stellae Martis revera spectaretur, ea profectò singulariter mirabilis, & stupenda foret. Verùm, mi benevole Lector, edisseram tibi veriorem stellae Martis forTelescopia usitata obsermam. Non diffiteor equidem, si hunc Planetam, per talem var Ionibus Tubum opticum intueor, quali Lunam, lovem & Saturnum Martis minicontemplor, quòd Mars eandem fermè praebeat figuram, quam me inservium ex Matth. Hirschgarteri Tractatu recensui; sed sciendum est, quòd Telescopia, hoc pacto disposita, minùs sint idonea, ad cognoscendam genuinam stellae Martis speciem: quippe lumen Martis superfluum, quod in eo abundat, nisi adimatur, non rotundum, sed in mucronem turbinatum, & rubicundo circulo, quasi iride cinctum, apparebit. Quando verò tibi ejusmodi preparas Tubum Opticum, qualem capite tertio descripsi, ut Stellae Fixae rotundae cernantur, & foramen chartę vitro convexo appositum coarctabis, tunc reapse deprehendes Fontanam adventitio Martis lumine fuisse deceptum, nec aptum adhibuisse Corpus Mar Telescopium ad prohibendum illud: siquidem eo modo Mars iuest rotun dum. diligenter inspectus, non aliâ, quàm Sphęricâ apparebit figurâ, qualem clarè, perspicuè & evidenter, hac ratione intueri licebit: quod quidem per usitata Telescopia non poterit fieri. Vnde reliqui hoc adminiculo visorii instrumenti non instructi, nunquam Martem rotundum sine radiis conspexerunt. Eà etiam de caussà nunquam decrementum Martis cernere potuerunt. At enimverò, si, praenarrato modo, Tubum tuum Opticum, praesertim, si satis longus, perfectè elaboratus, optimisque lentibus praeditus fuerit, aptaveris, tunc Martem, bilecto existente, ἐηρίλων tibi licebit conspicere. Quod stellam VENERIS ac MERCVRII attinet, de utraque nostrae tempestatis Mathematici plura & antehac in observata scripserunt, quàm antiqui. Nam non tantùm Solem, tanquam suum centrum, respiciunt, eumque modò superiores, modò inferiores circumeunt; verùm etiam lumine suo adinstar Lunae crescunt, decrescunt, & omnes suas phases constituunt.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
