Latin
CAPUT I
Johannes Hevelius, Selenographia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereâ, huic tornatili scamno, non una duntaxat lanx &lamina, vel unus globulus, sed quotquot lubet, sine magno opere &labore, queunt applicari; sicut modus in sequente diagrammate &ejus descriptione satis abundè exprimitur. Delineatum scamnum quinque pedes vel circiter aequet longitudine: retinacula verò scamni a X, ut &b oportet esse satis robusta, ut seamnum A eò meliùs firmari possit: in scamno postea oblongum foramen B excavetur ut lignum b, &genu e, quod matrix i ambit, moveri &cuneari possit: fusus in matrice i in orbem agitur, cui discus ffirmiter adhaeret, ferreis quatuor clavis munitus, cujus beneficio omnes lances &globuli, disco imponi &immobiles statui possunt. Lances autem, quas hic s notat, necesse est ut prius peculiaribus ligneis discis imponantur, in quibus infernè quatuor foramina, ad modum quatuor clavorum, terebrata conspiciuntur, ut iis patellae commodè imponi &rursus adimi possint: similiter quoque mediam partem Iglobulorum excavatum lignum figurae quadratae ambit r, quod aitidem in infernâ parte quatuor foraminibus pervium est. Hic fusus, unà cum disco, eique impositâ lance, vel globulo, trahitur à fune ductario, qui primùm superiori fusti tereti &oblongo arctè illigatus, posteâ per suculam g, in scamno A munitam &per suculam h retinaculo a affixam, &inferiùs quoque ad limen L alligatam trajicitur. Hoc instrumento &machinamento, pede moto, fusus in matrice obvolvitur sursum tendens, sicut ex figurâ apparet. Ne verò discus retroagatur; requiritur, ut cuticula vel cingulum fusum circundet, ex duabus distinctis partibus coagmentatum, quod o &p repraesentant. Prior particula cinguli o ita sit comparata, ut fuso queat aptari, cui chalybeus calamus qui sit affixus: deinde posterior portio p cingulo o convenienter etiam applicanda est, quae ferreo &dentato orbiculo firmetur: ope hujus cinguli &orbiculi, ut &calami (si hae partes aptè cohaereant &clavo connectantur) re. trocessus impeditur, quando haec pars retroagitur. Et, sic semper hoc machinamentum motu directo gyratur, adeoque fit versatile, ut non animadverti possit, num motus impediatur, vel retrocedat.