Latin
QNDIENDIN DINISMINI O M
Johannes Hevelius, Selenographia 70
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim, nulla infallibilis, evidens certaque ratio decrementi &incrementi diametri, hactenus fuit inventa &liquidò demonstrata: ita quoque nos hic nulla cogit necessitas, quare diametrum ejus vel ampliem vel contraham. Quocircò placuit eam ab omni parte aequalem retinere, eò quòd omnes nostrae observationes non diametri Veneris variationem, sed phasium diversitatem inquisiverint. 2. Die 13. Octobris horâ sextâ matutinâ ante ortum Solis iterum Phosphorus à me fuit observatus, qui quidem nudo visui major videbatur, quàm die 30. Septembris. Atque etiam per Telescopium, tam majori, quàm minori foramme praeditum, phasis ejus magnitudinem quatuor digitorum excedebat. Hora septimâ, post ortum Solis, rursus Venerem orientalem non solùm sine Telescopio, sed &oculo Telescopio armato intuitus sum. ubi phasis ejus uno pollice minor, quàm horâ sexti apparebat: cornua quoque ejus longè acutiora deprehende bam, quàm antè ortum Solis. Horâ octavâ Venerem adhuc nudis oculis potui spectare, ut ut jam satis parvam. At per Tubum à me inspecta, diametro non defecerat: eandem enim nunc etiam observabam, quam horâ sextâ notâram. Phasis autem non tantummodo videbatur evidentior, &cornua ejus acutiora; sed etiam ipsa erat in ambitu contractior &tenuior, ita ut eam 21 digitis majorem aestimare non possem. Circa nonam nondum visum meum effugerat, etiamsi satis parva cerneretur. At circa decimam sensim obscurior facta, evanuerat. Quod veram ejus diametrum in collatione hujus observationis cum eâ, quam die 30. Septembris institueram, attinet, ea jam perspicuè diminuta erat. Advertendum igitur hic est, quòd Venus licet magnitudinem 23 digitorum non excesserit, de die, Sole satis alto, non tantùm nudis oculis, verùm etiam Perspicillo egregiè lustrari potuerit: id quod antehac parùm fuit animadversum, dum multi crediderunt, eam de die priùs conspici non posse, quàm si bisecta fieret, &in maximâ elongatione Solis versaretur. 3. Die 20. Octobris horâ septimâ, sub ortum Solis, iterum phasin Veneris observavi quatuor ferè digitis majorem.