# Selenographia 74

Johannes Hevelius, Selenographia, QNDIENDIN DINISMINI O M. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/74

Venus ratione luminis admodum decreverat; ita ut ejus diametrum, 5. digitos vix superantem, deprehenderim. 16. Die 3. Aprilis, hora 7. vespert. pars ejus lucida, tres circiter adęquabat digitos. 17. Die 8. Aprilis, horâ 7. vespert. Phasis Veneris, vix duos excedere digitos videbatur, acutisque splendebat cornibus. 18. Die 14. April. hora 7. vesp. Iux ejus vix magnitudinem sesquipollicis habebat. Erat autem ejus ferè similis facies, phasi crescenti primae, Anno 1644. die 30. Sept. temp. mat. observatae. 19. Die 21. Aprilis, Phasis Veneris Corniculata, non unius digiti magnitudinem superabat: qualem certè tenuissimam faciem, vix memini me unquam observasse. De MERCVRIO hic etiam quasdam adjiciam observationes, quas non ingratas fore spero: quia illae perrarae solent esse, eò quòd in Aphelio non ultra 28. gradus à Sole recedat, & in Perihelio non ultra 18. gradus; unde minùs saepe conspicitur, etiamsi in maximâ à Sole elongatione versetur, propter crepusculum diuturnum, vel matutinum vel vespertinum, in quo crebrò latitat, ita, ut pauci reperiantur, qui lucis ejus incrementa & decrementa, Telescopio exactè consideraverint, vel phases ejus consignaverint. Caussa procul dubio ea potissimùm fuit, quòd semper idem foramen aequè amplum in convexâ lente retinuerint. Postquam enim pro positu Mercurii angustius foramen quandoque imposueram, & hoc pacto Mercurium lustraveram, tum phasin ejus clarè & distinctè potui deprehendere, quemadmodum posthac quilibet bono ac longo Tubo visorio instructus, hasce luminis vicissitudines in Mercurio poterit animadvertere. 1. Prima Mercurii observatio à me fuit instituta, quàm aeri incisam priori loco delineavi, Anno Christi 1644. die 22. Novembris st. n. horâ septimâ matutinâ. Contemplatus namque sum ipsum probo perspicillo, & deprehendi illum adhuc parum lumine diminutum, & ejus diametrum parvam, imò Martis diametro minorem, quantùm ex collatione cum Veneris diametro colligere poteram, ita ut nondum sesquiminutum compleret. 2. Die Mercurii 2. 2. Die 30. Novembris eâdem horâ septimâ matutinam iterum cum Telescopio diligenter perspexi & observavi eum nondum bisectum, sed gibbosum apparuisse: tametsi credo, illum majoCur phases rem, quàm dimidiatum hoc tempore haud fuisse; quòd mihi Mercurii aliquantulum autem phasis ejus major aliquantulùm apparuerit, inde oritur, majorei, quam reverae sunt quòd lumen ejus superfluum, parvo adhibito foramine, non nobis apparedum penitus adimere possumus. Quippe constat ex observaant? tione Veneris, quòd nec exiguo foramine ipsi omne lumen circumfusum detrahere possimus, nisi hoc fiat, post exortum illustris Solis, & luce serenante.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
