Latin
CAPUT V
Johannes Hevelius, Selenographia 76
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. DE MAGNO ET ADMIRANDO LUMINE Solis, ejus Maculis ac Faculis, de naturâ earum, &quomodo illae diverso, novo facilique modo queant observari; nec non de illis, quae circa observationem istarum sint consideranda. Vando opera Dei in hoc mundo, sive in Coelo, sive in terra, nobis consideranda proponimus, quorum minimam tamen partem cernimus &cognoscimus, longeque plura nos latent, &numerosiora sunt, quàm ut ea enarremus, sicuti Rex &Proph. DAVID Psalm. 40. v. 6. memorat; tunc cogimur cum Ecclesiast. egregio Sapientiae DEl praedicatore, in hęc verba erumpere: Domine, quàm admirabilia &desiderabilia sunt opera tua, quis expleatur videndo gloriam tuam? conspicua ea est in immensa altitudine, expanso puro Firmamento. Inprimis autem Sol ad aspectum nunciat de glorioso DEO, de quo paulò ante dictus sapiens Doctor Ecclesiasticus, cap. 43. v. 2. &seq. sic loquitur: Sol exoriens annunciat diem, instrumentum est admirabile &opus Altissimi. Cum in meridiano est, arefacit regionem; &ex adverso aestus illius quis subsistat? in caminum sufflet operibus aestus sui. Tripliciter Sol exurit montes, vapores igneos efstat, &refulgens radiis hebetat oculos. Magnus est Dominus, qui fecit illum, &sermonibus suis sedavit iter illius! Hanc splendidissimam Mundi lampadem Phoebeam, tanquam eminentissimum DEl opus, attentiore animo meritò considerare &paulò prolixiore calamo describere par est. Vbi princinio Theologis illis non refragamur, qui docent, primam illam lucem, à DEO, ex nihilo creatam, die quarto creationis, in corpus Solis fuisse translatam.