# Selenographia 77

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/77

Quin etiam textui Mosis non contrariari videtur, Lucem primogenitam ejusdem fuisse cum Sole naturae: quia tum quoque ex Lucis istius motu & conversione, quâ matutinum quà verspertinum tempus, dies ac nox à se invicem potuerunt discerni. Hoc tantummodo isti luci defuit, ut demum die quartâ peculiarem speciem, formam & locum in coelis à DEO obtinuerit. Porrò verò nunquid haec primeva Lux clara & lucida, vel ignea fuerit nubes, non jam disputabo. Alioquin existimo, tam documentis sacrae Scripturae, quàm evidentibus rationibus probari posse, Solem esse verum & realem ignem. Verùm: quia hâc de re jam satis abundè egerunt Christophorus Scheinerus in Rosâ Vrsinâ lib. 4. par te 2. Franciscus Patritius, libro nonodecimo Pancosmias pag. 108. & P. Franciscus Reita à Talleacotio, in Meteorologia lib. 1. de Meteor. ign. cap. 10 ideoque ne actum agam, B. Lectorem illos lectum ablego. Interea hoc certum est, quòd hic Siderum princeps, Sol, per se sit sphaericus, sicut circumactus ejus in orbem evidenter ostendit, non tamen exactè politus & tersus in superficie, instar convexi speculi, multò minùs ex sui similibus & uniusmodi per omnia partibus compositus; sed constat ex multiformibus ac diversi generis; quae distinctae partes non solùm distinctis temporibus dispar habent lumen; sed & suum distinctum, & in varietate aliquâ continuaque fluxione constitutum motum, ita quidem, ut is de die in diem, quodammodo variet: unde manifesta in Sole generationis & cor ruptionis vestigia apparent. Hoc pronunciatum autem dubio procul Aristotelicis nimis durum admodumque intolerabile debitur: at, si veritatis sint amantes, neque in meridie coecurire velint, patientur evidentibus argumentis sibi demonstrari, quòd Maculae luculae faculaeque, tam primariae quàm secunda riae in Sole conspectae nequaquam (ut illi nimis quàm saepè hic nobis occinunt) à fallacia visus proveniant, sed esse vera & genuina phoenomena, ipsamque objecti repraesentationem. Nam, quia affirmanti incumbit probatio, idcirco, tuendae veritatis gratia, illud ipsum, in recensendis meis Macularum Solarium observationibus, indubitatis rationibus comprobabo, ita ut nemo nisi contradicendi pruritu laboret, jure queat refragari. Quemadmodum igitur hae faculae, maculae & umbrae externam Solis speciem mirè variant: ita & in corpore Solis distinctos forSol verus & Materialis ignis est. Sol est Sparitum supersitre, nonnihil sper & ex heteragenris partib conflatus. In Sele vestigia alterarionis & corruprioni deprehenduntur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
