Latin
CAPUT V
Johannes Hevelius, Selenographia 78
Unproofread scanNot analysed yet
ctos formant colores, quorum nonnulli ab ipsâ quoque Solis luce proficiscuntur, ita ut Sol circa centrum &medium versus semper clarior &lucidior appareat: quò verò magis illa lux circa peripheriam tendit, eò fit debilior &obscurior: qui color ignis flammae non dissimilis est. Quod naturam singularis materiae Solis, ex quâ hoc corpus constat, attinet, ita de eâ solertissimus Mathematicus Kepplerus, in Astronomiae Parte Opticâ pag 225. &cap. 34. de Motu Martis pag. 176. scribit &sentit: Corpus Solis ex materia constare omnium, totius mundi densissimâ, &intra cujus angustissimum orbem, tantum conclusum sit materiae, quantum in totâ aurâ aethereâ per infinitam ferè solidae sphaerae mundanae amplitudinem est dispersum. Esse autem densitatem hujus corporis in summo gradu, requirit ejus calorisica vis tam acris, tamquem longè porrecta. Equidem ignitorum, quae sunt ejusdem quantitatis tantò quidhilet violentiùs urit &longiùs, quantò densius: plus carbo quamflamma, plus ferrum candens quàm carbo. Quocirca, quum Sol sit adeò densum corpus, ex sententiâ Keppleri, ideoque eò valentiùs emittere potest lumen. Alii verò, cum Raphaele Aversâ, statuunt contrarium, nempe Solis naturam esse liquidam; sicut Aristarchus Samius, in suo Systemate Mundi, nuper Parisiis publicato p. 23. existimat: Solem non planè esse durum, velnti Crystallum aut lapidem, aut aliquod tale corpus, cujus partes flecti non possint, sed aliquatenus lentum &spongiosum cum superficie rudi, aspera atque inęquali, totaqum montibus &vallibus respersa, idemque omni ex parte interius &exterius multis montibus &cavitatibus, cen sibris &venis scatere, instar spongiae sive pulmonis alicujus animalis. Quae opinio licet mihi non adeò videatur absurda: tamen judicium de eâ cuilibet liberum relinquo, &,ut accuratè utraque expendatur &disputationes conferantur, opto: siquidem tam abstrusa materia ulteriori consideratione per est digna. Quandoquidem planè mihi persuadeo, in orbe universo nihil majus, nihil cum majori admirabilitate conjunctum, quàm lumen Solis, quod de se in totum Mundum diffundit, &terram versus quoque circulariter ac pyramidaliter projicit. Hoc autem fit sequente modo. I. Lumen quidem Solis per lineas rectas propagatur; sed id non simpliciter est accipiendum: verùm ita, quòd aspectabile hoc corpus Solis in quodlibet punctum terrae conum illuminationis ejaculetur, cujus basis est visibilis circulus Solis, vertex autem quodlibet illuminatum punctum. II. Quoniam haec nostra terra, regione vaporosâ est circun data, ideoque Solis radii triplici modo progrediuntur, nempe directo, refracto &reflexo. Hinc fit, ut adeò diversae, sint radiorum Solarium operationes, &ut alio tempore alioque loco plùs, alio minùs aliquid excalfaciat: actio autem ejus fortissima est radiis directis, quia illi sine ullo impedimento in superficiem terrae incidunt.