# Selenographia 79

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/79

Postea operatur etiam radiis refractis, qui licet sint debiliores, tamen & illi uno in loco valentiores existunt, quàm in alio, prout radii Solis obliquiùs vel rectiùs in sphaeram vaporosam incurrunt, eaque vel densior vel rarior, profundior aut tenuior extiterit; quo pacto radii solares enervantur, & quasi hebetantur. Tandem quoque Sol agit radiis reflexis, qui sicut maximè infirmi; unde & Solis actio per hosce valde debilis redditur: fit enim, Sole infra horizontem existente, ubi radii & lumen ejus in aversam hemisphaerii partem delabuntur, ex quibus stellae supra horizonta de nocte illustrantur, & nos inde lumen Solis in terram refusum accipimus, & sentimus omnium infirmissimum lumen, & perexiguum calorem Solis. Qui hanc triplicem Solis actionem in haec inferiora per radium triplicem rectè percipit, is complures jucundas quaestio, nes, tam Geographicas & Opticas, quàm Astronomicas, hauc aegrè comprehendere, intelligere & solvere poterit; quales sunt 1. Quare Sol ęstate magis terram calfaciat, quàm hyeme, quum tamen, circa brumam. terrae propinquior, sit, quàm circa solstitium aestivum? 2. Cur Sol exoriens & occidens minùs caloris introducat, quàm circa meridiem. 3. Quamobrem Solis radii in murum vel vallem devenientes sint efficaciores, quàm si in planitiem labantur. 4. Quid est, quod Sol iis in locis, ubi polus est sublimior, minùs excalfaciat, quàm ubi est declivior. 5. Quid caussae, cur homines, qui incidentiae perpendiculari radiorum Solis subjacent, maximum aestum percipiant? Et aliae hujuscemodi quaestiones, quas silentio praeterimus, eò quod à nostro instituto sint alienae. Restat, ut & quaedam de Solis loco, magnitudine, distantiâ à terrâ, ut & de motu ejus, & menstruâ gyratione attingam. Quod ad locum Solis attinet, in illorum sententiam eo, qui statuunt hoc amplissimum, clarissimum & utilissimum jubar, quòd non tantùm radiis suis universum orbem terrarum illustrat, sed & calore suo omnes creaturas fovet & sustentat, ab omnipotenti DEO in hujusmodi loco esse constitutum, statim in principio creationis, ex quo, ceu medio, radios suos aequaliter versus omnia extrema jacere possit; nimirum in ipso centro Mundi. Soli namque nullum alium locum in universitatis corpore competere multi praeclari Astronomi evidentibus rationibus, certisque demonstrationibus comprobarunt; ita ut hac nostrâ tempestate peritissimi sideralis scientiae Magistri huic sententiae adstipulentur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
