# Selenographia 8

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/8

Vtrumque lignum d & e, quod a & b ingreditur, laxo modo inhaerent, ut vel profundiùs intrudi, vel versus initium magis promoveri possint; asser autem Fhisce lignis eum in finem imponitur, ut brachium in eo requiescat, & ei tenaciter cohaerentia specilla firmius retineantur, ut ita in patellâ motu contrario rotari possint: hic asser ligneis clavis affigi potest supra dictis partibus C & d, quae rursus extrinsecus retinaculis a & b ligneis trochleis arctè cohaereant, ne aliquid vacillet, vel paululum moveatur. Insuper haec duo minora machinamenti tornatilis retinacula n & n, duobus ligneis clavis sunt perforata, quibus scamnum apponi potest, si fortè ei insidere lubet. Et haec breviter de adornando hoc machinamento tornatili dicta sunto, quod autem non satis sufficienter hic explicatum videtur, id ex adjuncto diagrammate pleniùs intelligi datur. Quod autem ipsum artificium expoliendi vitra attinet, ante omnia dispiciendum est, num primùm lances, laminae, globulique ad exactam rotunditatis figuram accedant, & exquisito constent sphaerae segmento: aliàs enim, si ab hâc praecila per fectionis ratione aberrant, nec integram rotunditatem assequuntur, vitra inaequalem superficiem sortiuntur, collisione periclitantur & micando inaequaliter nullius sunt usus. Sin verò Lances exactae sunt rotunditatis, tunc expoliendi labor eò faciliùs succedit, praesertim, cùm lentes sunt alicujus magnitudinis. Nec dissimili ratione vitra perpoliri posse censeo, si laminae tela obducantur, & caveatur, ne vitra inter velocissimam agitationem radantur. Insuper hoc machinamentum tornatile, aliis quoque rebûs, (verbi gratiâ, lignis, ebori, orichalco, &c.) in rotundam vel angulosam figuram convertendis applicari potest, si retinaculo scamni b, singularis matrix accommodetur, & è regione a clavus acutus. Quod si etiam expetis, ut tornus communi modo torqueatur, tunc, sine cingulo, accipe fusum, vel, si in orbem semper agendus sit, tunc rursus utere antè memorato cingulo & Zonâ, cum calamo & orbiculo: quo pacto etiam commodius angulosae figurae formari poterunt.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
