# Selenographia 84

Johannes Hevelius, Selenographia, MACMIATIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/84

MACMIATIIM partibus. Rariorum Maicularum affectio, Macula nonnullae, Cumprimis majores, rutilescunt. materiam, nostris terrenis nubibus non dissimilem, & unà cum Sole mobilem. 2. Faculas admistas esse lucidissimas Solis partes, quae distinctis locis, atque temporibus magis magisque in Sole conspiciuntur. 3. Vmbras illas, quae corpus Facularum sequuntur, & cum luculis permiscentur, raritate, formâ & magnitudine variari in superficie Solis, instar fumi & nebulae, quibus Sol hinc inde quasi obductus, tanquam speculum tactu vel halitu oris inquinatum apparere. Et licet non adeò sint durabiles, veluti Maculae, tamen subinde in Sole, vel faculis permistae, vel solae videntur, moxque iterum dissipantur & evanescunt. Postquam autem in hanc materiam de Maculis & Faculis Solis incidimus, nemo nobis vitio vertat, quòd in eâ tractandâ aliquantùm hîc simus prolixiores, ut eam nonnihil clariorem reddamus. Etenim non ignorandum est, Maculas Solis esse duplicis generis, alias Primarias, alias Secundarias. Priores rursus sunt duûm generum, vel majores vel minores; eaeque iterum vel simplices, vel compositae, seu mistae. Simplices eae dicuntur, quae nullas habent admistas faculas. Atque illae denuo sunt integrae, & quodammodo regularem aliquam figuram prae se ferunt; aut sunt lacerae, neque ad ullas figuras ordinarias queunt reduci. Compositae ac mixtae sunt, quae, vel non continuâ, sed interruptâ serie, densè cohaerent, vel simul faculis ac Maculis constant. In hisce, tam simplicibus, quàm compositis, utriusque speciei, aliae adhuc occurrunt differentiae: aliae namque sunt densiores, aliae rariores. Densiores sunt, quae constant materiâ magis compactâ, & ideo in Sole communiter diutiùs durant, antequam extinguantur. 2. Deinde sunt etiam quaedam, quae nucleo valde compacto, & materiâ admodum nigrà densioreque, quàm reliquae maculę partes, apparent. At verò Maculę rariores nullum obtinent nucleum, & nihiloninus quandoque ęque diu durant, atque Maculę nucleo pręditę, ita ut integram Solis diametrum perambulent: illę de integro non sunt unius formę, sed modò obscuriores, modò clariores. 3. Sic & alię comparent Maculae, pręsertim quę majores existunt, colore diluto & croceo, instar halonis (qualis circa Lunam solet videri) tinctae: in minoribus ejusmodi color rarò aExemęlum nimadvertitur. Ejusmodi notabile exemplum conspicere licuMacula magnae ab haloit Anno 1642.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
