# Selenographia 85

Johannes Hevelius, Selenographia, MACMIATIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/85

mense Octobri, quod in l’ figurâ HH propone crocea nitur, ubi major macula, quae geminum habebat nucleum, flacoronatae, vâ halone erat circundata, & ad egressum usque Maculae è disco Solis persistebat. Id quod rarò fieri solet. Nam plerumque in medio Sole enascuntur. 4. Maculę quędam etiam dicuntur steriles, quia carent nucleis, & colore materiaque sint uniformes. Talem Maculam visam Iunio Mense, anni 1642. in quartâ figurâ LL, deprehendis. 5. Insuper alię sunt Maculę, quę licet ordinario modo statim in ortu appareant circa horizontem Solis, tamen non manent eędem, sed vel crescunt, vel decrescunt: sin autem eandem semper obtineant magnitudinem, tum in eodem statu dicuntur permanere. Hujuscemodi crescens macula occurrit in V figura MM, mense Iunio & Iulio, Anni 1643. consignata litera f, atque Augusto anni ejusdem in IX. figurâ ac congerie Macularum e. Longè plures autem decrescentes Cur macula Maculę reperiuntur pręcipuè in X figurà Q. Q visę Anno in Margini1643. mense Septembri & literis C, d, & e, notatae. At bus Solu sint tenuiores, eâdem magnitudine persistentem cernere licet in T figurâ H quam in medio? H, quàm mense Octobri Anni 1642. observavi. In ingressu quidem hęc, ut & omnes reliquae, nonnihil gracilior, quàm medio Solis apparet, non quòd revera fuerit gracilior, sed quod omnibus maculis Solis commune sit, circa margines & peripheriam Solis attenuari, in medio verò grandescere, eò quòd circa margines, per angulum visionis acutiorem, quàm in medio conspiciantur, quum hoc pacto non vera earum longitudo, sed Latitudo, &, ut sic dicam, profunditas aspectu percipiantur, vi opticę Regulae: Omnia, quae sub majori angulo majora, quae sub minoriangulo minora spectantur. Vitellio lib. 4. Theor. 20. Alhas. libr. 47. num. 40. 41. 42. Maurolyc. lib. 1. Macula quae. dam non in 6. Adhaec permultę observantur, quę non ordinario modo ipso Solis homox in ortu, Solem incurrunt, sed existunt ac generantur, morizente statim videntur dò in citeriori, modò in ulteriori superficie Solis, modò in parte & generantur. orientali, modò in occidentali, modò mediâ; quarum nonnullae sibi constant, & nonnunquam etiam crescunt, ad usque occasum suum; nonullae verò priùs esse desinunt, quàm ad occidentalem horizontem perveniunt, ita ut, quando unà die, & quidem in medio Soleoriantur, & alterâ rursus intereant, quemadmodum ex III. figurâ KK, & orientali maculâ C, mense Majo visà, fit conspicuum. Quanquam etiam inter alias ejusmodi Maculae, quae tamen admodum sunt rarae, ex tam durabili, tamque tenaci materiâ compactae existunt, non unâ tantùm, sed & alterâ vice visibile Solis hemisphaerium pertranseuntes.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
