# Selenographia 86

Johannes Hevelius, Selenographia, MACMIATIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/86

Illae verò Maculae reduces appellantur: qualis fuit, mense Iulio anni 1643. conspecta, & expressa in VI. Figurâ sub maculâ a; sicut ibidem accuratè est descripta. Saepenumero etiam in disco Solis uno tempore aequales invicem duae Maculae, quae, quoad materiam, magnitudinem, consistentiam ac colorem, planè uniusmodi videntur, ita ut observator existimet, eas consimili tempore vel occasuras, vel interituras esse. At verò hoc rarenter fit: altera namque earum aliquot diebus citiùs, prae alterâ, antequam observator putasset, evanescit: id verò admirabile est. 7. Complures etiam Maculae multis Faculis & Vmbris cinctae, primùm in exeunte Solis margine apparent, Faculaeque cum umbris, elapso uno alteroque die, recedunt, salvâ manente nec mutatâ Macula: & rursus, ante egressum Macularum è Sole, in occidentali ejus orâ, communiter sunt reduces, ita ut quemadmodum istae Maculae faculis stipatae advenerunt, ita quoque non sine iis iterum è Sole egrediantur. Notabile occurrit exemplum in IX. figurâ Q. Q. anno 1643. mense Augusto, ubi primùm nudę Faculae comparuerunt, ex quibus sequente die, sex exiguae Maculae sunt natae, quae diebus insequentibus mirè variarunt: at Faculae mox tertia die defecêre, neque priùs iterum affulsere, quàm sub exitum Maculae ex Sole. Ejusdem quoque generis fuit Macula a in VI. Figurâ repraesentata, & Anno 1643. mense Iulio observata. Nonnunquam etjam Macula in Sole sine Faculis oritur, quae postmodum Faculis comitata è Sole recedit; veluti in VIII. figurâ talis exhibetur, quae mense Augusto anni 1643. fuit animadversa. 8. Nonnullae Maculae in Sole ex umbris nascuntur, & intra paucos dies subitò crescunt, grandescunt, & densantur: verùm paulò post, opinione citiùs, in umbras resolvuntur, antequam sub horizontem occiduum ferantur, ita ut illis accidat, quod proverbii loco dici solet? quod citò fit, citò perit. 9. Quod Faculas attinet, nec illę generis ejusdem sunt: quę 1n AelluHes FAculadam enim splendidiore lumine, quędam debiliore illucent: quę rum uira. dam colore aliquantò flavo sunt praeditae: aliae sincero gaudent lumine & candicante.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
