# Selenographia 94

Johannes Hevelius, Selenographia, MACMIATIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/94

At verò sectatores (proh mirum & improbabile!) planè alio modo philosophantur, quàm eorum Doctor & Ductor, qui dicere generosè & laudabiliter est solitus: Amicus Plato, Amicus Socrates, sed magis amica veritas. Etenim ideò solùm incorruptibilitatem Coeli statuunt, quia Praeceptor eorum Aristoteles, sic statuit, dixit, atque scripsit. Atque hoc argumentum ab authoritate Aristotelis, pluris faciunt, quàm omnes rationes, observationes & evidentes demonstrationes in contrariam partem. Verùm quae, qualis, & quanta sit, haec Peripateticorum probatio, quilibet veritatis amicus, facilè perspicit. Pluribus quidem possem, hunc motum Macularum persequi & asserere; sed quia non id primarium meum institutum est, & praeterea jam satis abundè de eo à P. C. Scheinero in publicata Rosâ Vrsinâ actum, idcirco B. Lectorem, qui plura de hâc materiâ scire gestitur, hunc Autorem consulat, moneo. Quicquid autem hactenus de hisce phoenomenis Solis a me scriptum fuit, id non alienis, sed meis, iisque quàm fieri potuit accuratissimis & compluribus observationibus edoctus verum comperi. Hinc verò earum nonnullas Selenographiae meae, in gratiam Astrophilorum, inserui, ut scilicet illustrarent ea magis, quę brevitatis studio fortassis obscurè à me dicta videbuntur. Quod ordinem attinet observandi Maculas, studui hic totus insistere vestigiis Scheineri. 1. Proinde operam dedi, ut motum ac progressum quotidianum, cujuslibet Maculae & Faculae, quàm diu in disco Solis perstitit, circulo includerem, nec non interdum duarum diversarum Macularum aliquantum dissitarum, ac distinctarum integras periodos in uno eodemque circulari schemate exhiberem. 2. Linea per centrum ducta notat Eclipticam Solis: A, laevam versùs est margo orientalis, quem Maculae primùm ingrediuntur; B est limbus occidentalis, dextram versûs, Macularum, quem sub egressum ultimò attingunt. Et hi sunt ambo Horizontes Solis, nempe A & B.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
