Latin
MACMIATIIM
Johannes Hevelius, Selenographia 95
Unproofread scanNot analysed yet
3. Quaevis peculiaris Macula est seorsim suis literis elementariis signata. Numeri denotant diem, quo sunt observatae Maculae: adjunctae tabellę verò, commissum est tempus in horis ac minutis, quo observatio fuit peracta, &appositum m antemeridianum, ac u, pomeridianum tempus significat, simul etiam angulus Eclipticae &verticalis est expressus. At tempus, non ex altitudine Solis, ut Scheinerus fecit plerunque in suo opere, sed ex Sciatherico horologio in horas ac minuta distributo. Nam iste modus &facilior est, nec ad lapsum tam pronus, atque alter: modò de Meridianâ lineâ certò constet, &partitio horaria rectè fuerit instituta, ad certam nempe elevationem Poli: alter autem modus imperitis ac incautis multifariam errandi occasionem potest praebere. 4. Faculae &Maculae in Figuris representatae, de die in diem, annuente coeli serenitate, sunt observatae; praeterea diligenter fuit determinata earum magnitudo, proportio, distantia, ut &color, densitas, nuclei, umbrae &cognatę res, ita ut omnia, quae faciunt ad explicationem formę ac motus earum, summo studio sint animadversa, aerique incisa. 5. Quid ulteriùs in earum observatione quotidie occurrerit, quomodo miris variaverint modis, suam figuram, quem motum diurnum &annuum obtinuerint, &quid insuper animadversione dignum circa illas, id ex adjunctis notis, &descriptione illarum clarè perspicies, &longè meliùs intelliges, si figuras omnes insertas probè consideraveris, &observationes tibi familiares reddideris. Demumverò, ex his ita Quastionum pręcognitis quaedam jucundę quęstiones etiam haud difficulter enodatio. solvi poterunt. An Macula I. An Maculae sint dicendae stellae, quę circa Solem suum sint stella? motum exerceant, eumque constanter ac semper observent? Nam, quid ad hanc quęstionem respondendum sit, ex observationibus haud obscurè patet. Quod enim nequeant esse stellę, ex his colligitur. Primùm, Maculę nunquam ferè apparent rotundę, stellae verò semper. 2. Deinde si essent stellę, non tam miras subirent mutationes, nec jam majores, jam minores conspicerentur, sed eandem formam obtinerent. 3. Oporteret, illas singulis diebus &omni tempore reverti, &nunquam evanescere. At hoc non fit. Quarè rectè infertur, Maculas non esse stellas. II. An Maculę nigrescentes communiter crescant, &augeantur: albescentes contrà decrescant &diminuantur? Respondetur, quod sic sit.