# Selenographia 97

Johannes Hevelius, Selenographia, MACMIATIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/97

Si radii Solis per angustum & rotundum foramen obscurae camerae trajecti incidant in obtentam tabulam albam, tunc etiam imago Solis cum Maculis in conspectum veniet, modò locus undique sit obscurus, & conveniens intervallum, quindecim vel etiam viginti pedum, inter tabulam ac foramen interjectum: alioquin nisi hae circumstantiae observentur, parum vel nihil de Maculis Solis videbitur. 4. Quando duo vitra colorata sumuntur, & illis folium papyri candidioris tenuissimâ perforatum acu inseritur, & cerâ vel bitumine ea conglutinantur; tum etiam Maculae, sine lesione visus, (ut & Eclipses Solis) queunt observari; inprimis cùm nulla alia praestò sunt adminicula. 5. At verò longè melior est observandi modus per Helioscopium in Solem directum. Sed quomodo illud sit praeparandum, suprà capite secundo, à me fuit explanatum. 6. Nec ille modus prętereundus, ubi radius Solis per unicum vitrum convexum foramini (inprimis mobili) inclusum immittitur in cameram obscuram. Verùm si distantia, inter vitrum & oppositam tabulam, non satis ampla datur, tunc aegrè quoque Maculae in tabulâ poterunt agnosci. 7. Optimus autem & commodissimus est modus, observandi Maculas per Telescopium, praesertim si rectè ille adhibeatur. Sol igitur, cùm versatur, vel in ortu vel in occasu, Tubo optico inspectus, si quas obtinebit Maculas, prodet. Christophorus Scheinerus saepe eas in Sole tenui nubeculâ cincto, Telescopio contemplatus est. Atqui alicui suasor non sim, ut simile quid tentet facere: fieri namque facilè poterit, ut Sol dissipatis nubibus, inopinatò clarissima ejus lux oculo, hoc oculari utenti effulgeat, illumque unâ vice ob vehementem radiorum Solis in oculo concursum, nimiumque hinc natum calorem, planè obcoecet. 8. Quocirca inter alios observandi Maculas Solis, jam me- Praestentisima ratio Ma moratos modos est praestantissimus, qui fit cum Machinâ He- cula Seliaobserrandi, lioscopica, C. Scheinero excogitatus, & ferè semper maximeque frequentatus. Haec Machina est peculiare organum, cujus meminit lib. 2. cap. 22. pag. 105. cap. 34. pag. 138. & in principio libri tertii pag. 151. ubi prolixè illud describit.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
