# Selenographia 98

Johannes Hevelius, Selenographia, MACMIATIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/98

Etenim ex diversis partibus, nec non asserculis, est constructum, quibus Telescopium firmatur ac fulcitur: è regione Tubi Tabella chartacea appenditur, stans ad angulos rectos, in quam Sol cum suis Maculis recipitur. Tota verò machina firmissimè inter se connectitur, ita ut una pars sine alterâ nequeat moveri. Hanc autem Machinam, quoties Maculae Solis per eam observantur, oportet semper modò attollere, modò deprimere, prout Sol vel ascendit vel descendit: & quia Sol motu diurno velociter progreditur, ut is, qui Tabellam & totam Machinam ad hunc motum vult promovere ac regere, flexis genibus innitatur necesse est, ne Sol observatorio circulo excidat. Verumenimverò admodum difficile, imò ferè impossibile est, ut unus homo directiùs gubernandae huic machinae, ad motum Solis, simul observandis ac notandis Maculis sufficere possit. 9. Posteaquam autem structuram hujus Machinae diligentiùs mecum expendi, faciliorem & commodiorem modum observandi Maculas adinveni, ita ut unus aliquis citra difficultatem Machinam regere, idemque simul possit observationi vacare. Modus hic administratur per foramen mobile & versatile, de quo Scheinerus in suâ Rola Vrsinâ lib. 2. cap. 5. & pag. 73. affirmat, quod id efficere, sit artis laboris, sumptusque non vulgaris: & capite 6. pag 74. addit, quòd is qui hanc difficultatem superaverit, rem non vulgarem consequatur. Haec autem inventio non solùm opportuna est observationi Macularum, sed & Eclipsium Solarium, in quibus ut omnia rectissimè & accuratissimè administrentur, maximopere requiritur. Quam ob rem operae pretium erit fabricam istius Machinę nonnihil uberiùs ac clariùs hic describere, simulque adjicere rationem instituendi observationes per eam: hunc in finem, & ut eò meliùs simulachrum Machinae Helioscopicae Benevolo Lectori ante oculos statuatur & exprimatur, idcircò eam diligenter aeri incisam subjicere & declarare volui. 1. Hic Enumeratio 1.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
