Latin
vi
Johannes Hevelius, Selenographia vi
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm, in coelestis fornicis contemplatione assiduo (ad quod studii genus semper valde propensum esse animummeum sensi, à teneris eò, cùm impetu divino abreptum, tum corporis animique parentum, optimâ recordatione semper mihi prosequendorum, bene consultâ, fidelique operâ inclinatum) &observationes jam pridem coeptas accumulanti, in mentem ejus rei venit, bono, ut planè nullus dubito, inspirante genio, vix vulgarem fore operam, Uranoscopis certè &valde utilem &haud ingratam, si Planetarum nondum satis cognitas figuras, visu meo, quàm possem maximè, venarer, &oculis menteque paulò accuratiùs perceptas in chartâ spectandas orbi sisterem; quo etjam omnes ad corporum coelestium adspectum, hortatu, ne dicam imperio, impulsi divino, magis magisque assvefiant. Lunam verò vel cumprimis attendendam esse duxi, quòd ea minùs videretur observata, quam oportuit; &,quòd ejus, quae hactenus quidem credita est incerta, varietate rectè compertâ, futurum esse pro certo statuerim, ut inde mille sint messuri utilitates Astronomi, Geographi, Hydrographi, Nautae, homines omnes: si videlicet vera Macularum Lunarium, cùm magnitudo, tum distantia atque proportio, ut &corporis totius Lunaris gressus fixi, ac ejusdem in vultu vicissitudines examussim notentur, ¬ata, quasi in tabulâ, sint in promtu.