# Selenographia vi

Johannes Hevelius, Selenographia, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/vi

Caeterùm, in coelestis fornicis contemplatione assiduo (ad quod studii genus semper valde propensum esse animummeum sensi, à teneris eò, cùm impetu divino abreptum, tum corporis animique parentum, optimâ recordatione semper mihi prosequendorum, bene consultâ, fidelique operâ inclinatum) & observationes jam pridem coeptas accumulanti, in mentem ejus rei venit, bono, ut planè nullus dubito, inspirante genio, vix vulgarem fore operam, Uranoscopis certè & valde utilem & haud ingratam, si Planetarum nondum satis cognitas figuras, visu meo, quàm possem maximè, venarer, & oculis menteque paulò accuratiùs perceptas in chartâ spectandas orbi sisterem; quo etjam omnes ad corporum coelestium adspectum, hortatu, ne dicam imperio, impulsi divino, magis magisque assvefiant. Lunam verò vel cumprimis attendendam esse duxi, quòd ea minùs videretur observata, quam oportuit; &, quòd ejus, quae hactenus quidem credita est incerta, varietate rectè compertâ, futurum esse pro certo statuerim, ut inde mille sint messuri utilitates Astronomi, Geographi, Hydrographi, Nautae, homines omnes: si videlicet vera Macularum Lunarium, cùm magnitudo, tum distantia atque proportio, ut & corporis totius Lunaris gressus fixi, ac ejusdem in vultu vicissitudines examussim notentur, & notata, quasi in tabulâ, sint in promtu.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
