# Selenographia vii

Johannes Hevelius, Selenographia, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/vii

Quam cogitationem meam, quibusdam proditam, stimulavêre praesertim rerum Mathematicarum peritiores, vel sanè cupidiores aliqui; quorum singularis virtus & mutuus amor meritissimò fertur à me in oculis. Ut autem sic animos mihi esse additos sum expertus, ardore id conandi nimium quantum in pectore intus crescente: ita parùm abfuit, quin accinctus operi (quod cum die intelligebam multò maximam molestiamafferre) cessissem oneri. Tuborum aliquis, quo carere hîc non licet, primò quaerebatur, atque is non in foro obvius & rerum promercalium tabernis, sed exquisitus, quem corpora coelestia admitterent, & non eluderent. Hunc verò ubi & unde nancisci deberem, non inveniebam. Animadvertebam deinde, hoc laboris aggresso suscipiendam esse fabulâ decantati Endymionis personam, & ferè dormiendum esse diu, noctu autem maximam partem vigilandum; quod citra virium corporis haud exiguam attenuationem fieri posset, nec citra rerum multarum dispendium. Hinc autem multò etiam major oriebatur formido, quòd tale quid somniare non liceret, fore, ut laborum socium essem reperturus, quò visa charte traderentur; sed uni solique mihi & per noctem contemplandi curam & diurnam annotandi esse perferendam, hoc est, oculos de nocte & manus de die in perpetuis occupationibus detinenda. Quanquam hęc omnia nihil erant ad id, cùm se menti offerebat, quanta sit futura difficultas tam rari, imò inausi operis, ad aliquem, sive mihi tantùm, sive aliis, placiturum exitum perducendi.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
