Latin
viii
Johannes Hevelius, Selenographia viii
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm enimvero tandem me obfirmavi, non tam illud animo volvens: tentanda est via, quâ me quoque possim tollere humo; quàm hoc, quid non faciendum ad DEIgloriam, quicum facere, si velit, possumus omnia? Ipsius igitur suppliciter imploratâ ope, rem aggressus sum alacriter. De Tubospicillis verò primò omnium acquirendis prima fuit cura. Sed quae aere non poterant comparari, parabantur manibus nostris &sudore. Ita opificem me agere priùs oportuit, quàm Coelispicem. Absque his enim scalis, domos in superas scandere negatum fuisset. Quas cùm effabricassem ex voto, imò supra votum, vel exspectationem (nam qui ego mihi hoc polliceri potuissem, me rem, quod dicitur, acu hîc tacturum?) in eo totus fui, ut Coelooculos applicarem bene armatos, &in Planetarum omnium, ac potissimùm Lunae, regiones intimiùs cognoscendas, quasi explorator aliquis, penetrarem. Fata &facta viam invenêre. Saturnus ille ab omni tempore admodum latens, est observatus: animadversi Jovis stipatores &quasi circumcelliones, ipsiusque Jovis maculosus vultus: Mars, cum genuinâ suâ formâ, &,quà lucem incrementis decrementisque annotatus: Solis Regia.