Latin
x
Johannes Hevelius, Selenographia x
Unproofread scanNot analysed yet
Ac praesertim quasi monitus à stellis &luminibus Coeli toties adspectis, quae non sibi, sed aliis, sive lucent, sive prosunt, lampadem in manum sumsi. Atque hoc insuper etiam attento, quòd hactenus nulla prodierit Selenographia inter tot nescio quas graphias. Sic, calamo arrepto, quam trado, Selenographiam, pro virili, exaravi. In quâ conficiendâ non longè &anxiè quaesitus ordo, sed is placuit, qui circa institutas operas sponte suâ principiò se obtulit, &rei ipsius agitatione occupatum semper ambiit. Quapropter illico in ipso Prolegomenon limine, primò de diversi generis lentibus, earumque politurâ; ut &Telescopiorum constructione, eorumque potestatem explorandi modo, atque aliis huc pertinentibus rebus, ut breviter, at perspicuè tamen, sicut nostra quidem fert opinio, quędam premisimus: quippe quòd contemplationes coelestes (quemadmodum constat) absque Tuborum opticorum adminiculo nullâ ratione peragi queant. Deinceps verò etiam manuductionem quandam tradidimus, quo pacto Telescopiaritè ad Astra oculis usurpanda applicare oporteat; addito, sive quid ab aliis hactenus, sive à memet ipso, Perspicillorum talium rectè admotorum beneficio, fuerit indagatum.