# Selenographia xi

Johannes Hevelius, Selenographia, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/xi

Sed, inter caetera, proditum ivimus fideliter, quaemam in observatione Fixarum, Planetarumque inprimis, animadvertere licuerit? horum accuratè delineatâ effigie, quam simul exhibemus; & subjunctis enodatisque, eòque maximè spectare videbantur, quaestionibus omnis generis. Quâ item occasione pariter de Jovialium motu, & affectionibus, ut & Maculis Faculisque Solaribus, dilucidè, quoad fieri potuit, edisseruimus. Ut taceam, quae, suo loco, circa stellarum fixarum observationes, praecipuè autem de stellis ULADISLAVIANIS, quas, Antonio Mariae de Rheitâ stellas URBAN-OCTAVIANAS appellare placuit, fusè proponentur, non occultato quali quali judicio nostro super iisdem stellis, num in ordinem Erronum, vel Fixarum, referendae? quibus accedunt aliarum multò plurium nec injucundarum, nec inutilium rerum & sententiarum ventilationes & discussiones. Quae sic breviter perstricta Prolegomena exhibent ampliter Jam in ipsâ verò Selenographiâ, initiò, tam Veterum, quàm Recentiorum Philosophorum omnivarias opiniones, de Lunâ, ejusque Maculis, modoque, quo lucem accipit & reddit, in theatrum produximus: erroneas quidem leviter explosimus, veras autem magis magisque applausu nostro ivimus commendatum.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
