Latin
JOHANNE HEVELIO
Johannes Hevelius, Selenographia xix-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mathematicis, ad unum, omnibus excellentissimis.
Rhes tres, Regis cum monte, Borussia nostra
Praecipuas numerat. Senio venerabilis illa,
Thorunium, prima est: tum culta Elbinga, secunda:
Tertia Dantiscum, plus terque quaterque beata
Urbes non uno florentes nomine cunctae:
Quarum nil opus est omnes nunc dicere dotes.
Sufficiat tetigisse: quòd ille, quòd ista, quòd haecce,
Jure suo, ob cives quosdam, caput efferat altè,
Non virtute minùs, quàm cognitione, valentes:
Quos inter fausto sanè sunt sidere nati:
Quorum nocturnas stupuerunt sidera curas,
Dum coeli rimantur iterque plagasque remotas.
Orbi Thorunium Te, magne Copernice, promsit:
Te, Crügere, dedit praestans mons-Regius Orbi:
Dantiscum patria est multum solertis Heveli.
Eja fer Astrosophum quoque nostra Elbinga, Poëtae,
Zamelio, similem, sublimi carmine claro.
Et sic omnigenâ mea cresce Borussia laude:
Quae nunc pace viges, in longum pace fruaris!
Johannes Mochingerus.
Desi