Latin · Dactylic hexameter
SPONTE EXHIBITA
Johannes Hevelius, Selenographia xv
Unproofread scanNot analysed yet
Ac rectè numerare gradus &tempora Coeli.
Mortales sanè pauci, quos aequus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
Hoc praestare queunt, &vertice tangere Lunam.
HEVELI temet dulces ante omnia Musae
Accepêre, vias Coeli, astrorumque meatus
Et numeros rectè docuêre, &corpora quanta,
Monstraruntque simul lucis discrimen &umbrae,
Uranieque tibi Coeli inspiravit amorem
Hac pollens virtute subis sublimibus ausis
Sedulus illustris sinuosa volumina coeli,
Nec non perlustras subtilibus instrumentis
Diversas Lunae facies, maculasque recenses,
Quidque novum semper producat menstrua Luna:
Quis vultus, quaenam mutatio, quanta subinde
Sit Lunae; ut variet faciem, varietque figuram.
Falcatam ut nova praesentet, mox dimidiatam,
Gibbosam dein, &pleni quoque luminis orbem.
At maculas omnes Terrae hujus nomine signas,
Metirisque harum montes ratione sagaci.
Astronomis non illa fuit via cognita priscis.
Detexit nostro saclo hanc Tubus Opticus arte
Solerti factus, ceu ritè Dioptrica tradit.
Ecce labore tuo nunc observare labores,
HEVELI, Uranies cultor, Phoebique sacerdos,
Rectius incipimus Lunae, Eclipsesque frequentes.
Nunc quoquim Terrarum meliùs loca dissita longè
In certis gradibus constabunt, quàm velut ante.
Mox &hydrographicas tabulas gaudebit habere
E meliore luto formatas nautica praxis:
Namque SELENOGRAPHIAE est ingens fructus &usus
Omnia quae tu oculis pulcrè spectanda dedisti
In praesente libro, veluti sub imagine vivâ:
Addis enim miris ornata emblemata formis,
Quae certè magno sunt exantlata labore,
Et vigili studio noctis, studioque dici.
Insuper &reliquos sublimior ire per ignes,
HEVELI, pergis solerter &ordine dextroHinc etenim è Coelis aeternae incendia lucis Detrahis, exiguâ Solem ostendisque Tabella, Quasque trahat secum maculas, faculasque sequaces,