# Complectens Miscellanea 1.4-6

Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea, 1.4 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.4

66. et alia, quae fortasse tempori, loco, personis, quibus dabantur primum, non omnino male respondebant, posteritatis autem severius iudicium reformidant merito. Nempe ut laudem tibi, vir praestantissime, humanitatis, et officii, et studii in famam amicorum tuorum, auget hic libellus; ita ferendum etiam erit, si qui dicant, te mei, me meorum versiculorum amore lapsos iudicio aliquantum aberravisse. Quidquid eius fit, tanto enixiores tibi a me gratiae debentur, qui amoris in me tui, (quem ut alias, sic nuper etiam praeclaro munusculo, Phaedri Gohlianis sumptibus a te in lucem reducti, testatus es), hoc quoque documentum exstare, vel cum periculo quodam famae iudicii tui, volueris. In huius beneficii tui societatem cum typographicis operis dirigendis et tollendis erroribus venerit communis amicus noster et litterarum elegantium WIPPELIUS, etiam huic, quaeso, gratias a me age humanissimas, meque in aere ipsius illo nomine esse, significa. Vale, mi carissime UHLI, et post sat longas illas cum febri conflictationes receptis instauratisque viribus munus aggredere, quod tibi ex animi sententia succedere, communis felicitatis et litterarum praesertim honoris causa optant, quicumque intellegunt, quantum intersit publicae rei, COCCEIANAM subolem illustrissimi Patris similem fieri. Votum ingens! Cuius si damnemur, tantum tibi debebimus, quibus bonae litterae curae cordique sunt, quantum de te se sperare ille vir iudicavit, cui ingeniorum arbitrium a sapientissimo rege commissum est. Huic tu, si satisfeceris, inter felicissimos mortalium tuo te merito collocabo. Vale igitur, et hoc age strenue ac feliciter. Scribebam Gottingae a. d. IIII. Nov. MDCCXXXXII.

---

Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/gesner1.xml.
