Latin · Elegiac couplet
II. STRENAE SIVE KALENDAE IANUARIAE., FORTUNAM REDUCEM EIDEM PRECATUR Anno MDCCXXVIIII., lines 3.8.49-3.8.72
Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea 3.8.49-72
Unproofread scanNot analysed yet
Interea tua te virtus et conscia recti
Mens, et certa DEI spes alit atque fovet.
Ille animus contemptor opum, contemptor honorum,
Si vel honor, vel opes, crimine parta sient:
Perstans ille animus fortuna rectus utraque,
Quem frustra pellunt spesque metusque gradu:
Nobilis ille animus consul non unius anni,
Nec fasces ponens arbitrio alterius:
Ille, inquam, laetas Iani celebrare kalendas,
Te facit, et vitae tempora laeta dabit.
An tibi quid maius regum comitatus, et ostrum,
Clamosumque potest conciliare forum?
Dulcius an tibi quid villarum splendor et horti,
An tibi quid tribuent divitiae potius?
Non tamen ista etiam, vel si quid pulchrius istis,
Deesse tibi poterunt, OPTIME GRYPHE! diu.
Si quid habent veri vatum praedicta piorum,
Si sua virtuti praemia honorque manent:
Si non destituit fidum spes certa Clientem,
Si quid apud superos vota precesque valent;
Fortunae laetum reduci paeana canemus,
Cum te sublimi referet (metre!) illa rota.
Nunc age, fausta dies, nunc te properantibus alis
Infer, gaudia quid nostra morare diu?