Latin
III. MISCELLANEA., IN NATALEM MAECENATIS.
Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Quid tuo maius pietas rogare
GRYPHE, natali; meminisse Musa
Ipsa quid maius queat? invidendum.
Quid magis esse:
Quam quibus te muneribus beatum
Hic dies cernit. Quid enim precetur
Unico maius meliusque mater
Provida gnato,
Sana quam mens ut validum gubernet
Corpus a turpi intemerata labe,
Nesciens ulla trepidare culpa,
Conscia recti.
Adde, quae malit sapiens habere,
Nec tamen ploret fugere acta ventis:
Dignitas, famae decus, et bonarum
Copia rerum:
Sancta coniux, et soboles beata,
Principum laus et studium virorum,
Turba amicorum, numerus clientum,
Gratia plebis.
Ista, natalis tibi quae reduxit
Munera, et si quid pote maius, olim,
GRYPHE, miretur tibi contigisse
Serior aetas.
Et tuorum in te videant nepotum
Filii amicae (metre!) documenta Parcae.
Filiorum tu videas beatos
GRYPHE, nepotes.