Latin
III. MISCELLANEA., IDYLLIUM.
Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea 4.20
Unproofread scanNot analysed yet
Natio pacis amans **studiosa quietis,
Infelix postquam fecit Luccavia cautos:
Ast ubi vis maior capere arma invisa subegit,
Prodiga non animae est dulcis, pedibusque salutem
Quaerere non pudor est, si dextera forte negavit.
Hac de gente aliquis miles novus, anxius arma
Cui sors imperiumque dabat, non tetra libido,
Audierat, cordi metuenda pericula belli
Prae reliquis, quae corpus habet mollissima, membris:
Sed iuveni numquam saliebat laeva papilla:
Hostem etenim si qua procul adventare videret,
Continuo cor totus erat, totus trepidabat:
Callidus ergo rogat sartorem, quo sibi triplex
Subderet aes vesti, qua cor sub parte lateret.
Subridens sartor, braccis, qua parte sedetur,
Orbem aeris validum convexumque illigat arte.
Creverat hoc animus forti munimine **
Namque venit, videt, atque fugit pro viribus hostem.
Obiicitur saepes fugienti. Hanc insilit, haeret,
Haerentem assequitur longam metuendus ob hastam
Miles, et haerentem festinat figere **,
Qualem transadigit leporem coquus. Aera resistunt
Mucroni, mortem meditata dat hasta salutem.
Nam levat haerentem spinis atque expedit ictus,
Prosequiturque fugam, **,mox talia fatur:
Nae sartor, nosti, qua cor sit parte locatum.
Datum hoc tibi est, GRYPHE, cui negare nihil possum, ut lepidam fabellam versiculis includerem; sed ea lege atque conditione, ne ea ad contemptum cuiusquam mortalis utare. Habuit habetque gens ista viros fortissimos, quos tu, si sapis, vituperare aut laedere adeo, cavebis.