Latin · Dactylic hexameter
III. MISCELLANEA., VIRIS INGENIO, DOCTRINA, VIRTUTE, DIGNITATE, BENE DE RE PUBLICA MERENDI STUDIO, lines 4.29.175-4.29.196
Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea 4.29.175-196
Unproofread scanNot analysed yet
Accipite, o faciles, hoc quod mecum affero munus:
Quod quamquam parvum, nec doctum, nec bene comptum,
At medicum, atque meum: medicinam adamatis uterque.
Alter ut officio, eximio sic alter amore:
Denique praesidium vitae mihi tenuis honestum
Conciliastis, et ancipiti conamine menti
Consuluistis, ut hinc auctoramenta medendi
Iam peterem, tandemque diu dilata referrem:
(Sic, cui perplacitam datur aspectare puellam,
Ille quidem spectat furtim, ardescitque tuendo,
Ocius et cuperet, quem spirat, amore potiri;)
Fata obstant, fors et fortuna noverca repugnant.
Quod superest, reliquis exemplo qui estis amici,
O quorum mihi grande decus reor esse favorem,
Et quibus omne libens semper debere peropto!
Ut facitis, vestrum me porro fovete clientem,
Iudicio decorate probo, prudente levate
Consilio, et rerum statum amplificate mearum,
Si merear: neque enim vel quidquam indignus habere
Appeto, nec, vestra mactatus laude, pudendum
Opprobrium patiar, laudi non esse ferendae.
Felices agite, inque bonum commune valete!