Latin
3
Johannes Ralla, Chionognosia 3
Unproofread scanNot analysed yet
ἄνευ παθῶν ετρὸν ἀφʼ ὑπερτάτου χιονοκτιστοῦ πρὸς τὴν αἰTI XIONA, i. e. NIVEM. Aph. §. I. anc nonnulli qvasi Novam; nescimus, an propter praecipiAItia Alpium; An in commune refugium Saturni metu jovis latentis? (si licet jocum per fabulam hariolari) Latios primum adoperiisse campos, iisdemque Natalia debere, Festivè, ut qvidem credunt, pro foliis Sibyllinis exposuere. Qvo tamen veritatis Spiritu lacessiti; vel ipsa candidius apparet nive, si eam Hellade donatam, à νίφω &νιφετὸς παρὰ τοῦ νίππειν deducamus: A qvo etiam nostrum Neptunus; non ut Cicero prodidit, à nando, paululum primis literis immutatis: sed ut subtiliss. Scaliger putat, scil. à Lotione, propter iδαν ἐλλήνων λέξιν ac λῆψιν. Plenius autem vocem Nivis veteribus usurpatam, olimque Ningvem à voc. ninx, ningvis κακοφωνότερον obtinuisse, gemina lectione, Nili &Magnetis, observavit apud Lucretium *M. Martinius. Alio, eoque sat idoneo Nivem exprimunt Graeci vocabulo τῆς χιόνος, à qvo Chius (hodies Cio) insula maris Mediterrranei citra pulveris jactum amat dici; Qvamobrem etiam ab *Homero παιπαλόισσα i. e. nivosa ἀπὸ παιπόλης i. e. Nive, in specie guttatim cadente appellatur. Radicem autem χιόνος, ut &ipsum tempus Hyemis (χείματος) ἐν τῷ χεην qvaerentibus, una συνχειμαζόμενοι &nos aggregamus. Aph. 2. Hinc proximè propullulat, qvidnam conceptui nostro, audito voc. Nivis μάλιστα satisfaciat? Propriè loqvendo, haut aliud scimus, quàm Meteorum aqueum, mollissimum sinum &candidissimum.