# Chionognosia 4

Johannes Ralla, Chionognosia, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-ralla/chionognosia/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-ralla/chionognosia/4

Ακύρωs tamen καὶ ἐν πλάτει non rarò ad res inusitata candoris ac pulchritudinis ὑπεροχῇ conspicuas transfertur: veluti in F alteloqventissimae Aeneidos Autore quindecies: inque hac septies: Georgicor. qvater; todemque in Bucol. (qvantum nostrae diligentiae olim huic nautae accedere potuit) observavimus. Nec alii ab hujus pulchritudine abhorruerunt. Sic * Horatius Capitis nives, pro canitie: f Lipsius Nivem Gallicam, pro sinceritate: * Homerus Regis Rhesi καλλίστους ἵππους ἡ δὲ μεγίστους extollens, eos appellat Λευκότερους χίδιος θείαν δʼ ἀνέμοισιν ὁμκοῦς. Qvem Versum † Virgilius ad verbum transcripsit: Qui Candore nives anteirent, cursibus auras. Aph. 3. Affinem Nivis conceptum aperire nobis * Pliniana illa periphrasis licuit, apud qvem eandem obtinet appellationem aquarum coelestium spuma cum mente Aristot. nisi adoptatam saltem agnoscere velimus, dicendo καθʼ ὁμοιότητας καὶ γὰρ ἢ χιὼν ἐστιν ἀφρός· καὶ ὁ πλίνιός ἐστιν ριστοτιλίζων. Famosam autem διώνυμιαν νιθετα καὶ χιόνος, quae modò in unum, modò in disparem coit usum, deditâ operâ praetervehimus, qvod T Autorem libri de Mundo ostentum fore pleniorem non ignoremus. Cui tamen ψυχρὶ κρυστάλλον διὰ τοῦ κρύους συ στελλομένου ὕδατος collibitum est cum Homero pro Nive salutare, illi nequaquam dicemus salutem. Aph. 4. Praemissis jam τοῖς τοῦ ὀνόματος, quòd ingentem * ῥοπὴν πρὸς τὰ ἐπόμενα καὶ ἀπόδαξιν afferre videbantur, id multis in locis Philosopho inculcante; Pergimus ἐφ᾽ ὅσον ἡ τοῦ πράγματος φύσις ἐπιδέχεται (πεπυδευμενοῦ γάρ ἐστιν ἐπὶ τοσοῦτο τάκριβες ἐπιζητεῖν καθʼ ἑκασον γένος) πρὸς τὰ πράγματος seu DEFINITIONEM NIVIS. Aph. 5. Est, igitur, Nex meteorum aqueum, natum ex nube rara virtute frigoris, in partes nunc majores, nunc minores discerptum, & per floccos in terram descendens ad salutem Hniversi. Rotundior sonat Aristotelica. ] χιών σττιν, ὅταν παγῇ τὸ νέφος, qvando nubes fuerit congelata. Aliam ἐκ τῆς γένεσεως, proponit Autor lib. de Mundo, χιων, inqviens, γίνεται κατὰ νεφων πεπυκνυμένων ἀπόθραυσιν. i. e. nix generatur per nubium nubium condensatarum friaturam, qvae, ut explicat. * DanWülfferus, priusquam resolvantur, in minuta retunduntur. Aph. 6. Generis loco posuimus Meteorum, qvod Latine idem ac sublime vel suspensum; uti hoc vel unicum illud Xenophonteum confirmat, cui ἵππος μετεωρίζων sive με. τεκος dicitur, qvi posterioribus pedibus insistens erigitur. Postuodum etiam μετεωρία supinam hebetudinem mentis notat, valem in Claudiano illo Stolone notat * Svetonius; In eo, in vit, (C.

---

Johannes Ralla (with Friedrich Berger), Chionognosia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chionognosia.
